useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100099
Signature: 100099
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense maio prima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Petrus filius quondam Leonis presbiteri qui cognominatus est Longulu coniunctus est cum Iaquinto filio quondam Madelmi, et per ipsum Petrum ostensa est una cartula que continebat ... Cum autem ipsa cartula ostensa fuit et lecta, dixit ipse Iaquintus in omnibus que continet verax esse et ita ipsi Petro adimplere quemadmodum ipsa cartula continet. necnon et ipse Iaquintus dixit ut ipsa via, que ab ipsa parte occidentis ad suprascriptam terram cum arbusto et insiteto quam ipse Iaquintus et suprascripta Blacta uxor sua eidem Petro venumdederunt sicut suprascripta cartula continet coniuncta est, ducat inter ipsam terram cum arbusto et insiteto et alia rebus ipsorum Iaquinti et Blacte pertinente, et ab eo loco quo ab ipsa via iamdicta terra cum arbusto et insiteto revolvit in ipsa parte quasi orientis vadit iuxta ipsa terra pertinente ipsius Petri et secus terra pertinente ecclesie Beate et gloriose semperque virginis et Dei genitricis Marie, que foris hac civitate in loco Betranto construncta est sicut medius vallitellus discernit, et ex eadem ecclesia et ex rebus eiusdem ecclesie pertinentibus ipse Iaquintus portionem sibi dixit pertinere. et ob hoc ipse Iaquintus per convenientiam guadiam ipsi Petro dedit et fideiussorem ei posuit semedipsum et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi Petro eiusque heredibus ducentos auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. quod autem superius inter virgulos scriptum est legitur comuniter. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 243-243, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.