useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100104
Signature: 100104
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense nobembri concurrente indictione secunda. Ante me Siconem comitem et iudicem Spastrica filia quondam Marini Atrianensis qui dictus est Curialis, que quondam fuerat uxor Iohannis Atrianensis filii Gutti et Iohannes et Leo et Constantinus, qui fuerunt consobrini fratres ipsius Iohannis ac filii quondam Petri Atrianensis coniuncti sunt cum Iohanne monacho qui dicitur Ingeniosus, et ipsi Spastrica et Iohannes et Leo et Constantinus clarificaverunt sibi pertinere terram cum vinea et canneto et zenzaleto, quam ipsi Iohanni filio Gutti pertinens fuerat habere foris hanc Salernitanam civitatem in loco Veteri, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis finis flubius qui Veteri dicitur, et prope eum recte intra ipsam terram mensurati passus nonaginta octo; a parte meridiei ... ab ipso flubio ascendit rectum in parte occidentis iuxta meridianam criptam que est tertia intra ipsam terram, et revolvit in parte septemtrionis secus et a super ... et a completis ipsis sex passibus recte ascendit in ipsa parte occidentis iuxta finem aliorum usque via que de Traverse dicitur; a parte ipsa occidentis finis ipsa via et passus centum sedecim ...; a parte septemtrionis finis sicut aqua de fonte qui ibi propinquus est decurrit et aliquantum media sepes discernit, qualiter descendit et coniungit in priore fine; et ex ipsa terra cum vinea per suprascriptas fines et mensuras quartam partem dixerunt pertinere ipsi Spastrice et tres partes pertinere ipsis germanis filiis Petri. et sicut ipsis Spastrice et Iohanni et Leoni et Constantino congruum fuit, bona illorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam venundederunt ipsi Iohanni monacho pro parte monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est foris hanc a Deo conserbatam Salernitanam civitatem in loco Metiliano in quo domnus Petrus reverentissimus abbas preest, totam et integram suprascriptam terram per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de alia via ab ipsa terra in parte orientis qualiter ... fluvium et vadit per terram que fuit de consortibus ipsius Iohannns filii Gutti unde aptum fuerit usque viam puplicam que dicitur Nucerina, ita tamen ... incipiatur a suptus et prope ipsam septemtrionalem finem. ea ratione ut integra suprascripta venditio semper sit in potestate ipsius domni abbatis et successorum eius et partium ipsius monasterii et liceat ipsum domnum abbatem et successores eius et partes suprascripti monasterii de ea facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi venditores susceperunt ab ipso Iohanne monacho pro parte ipsius monasterii statutum pretium auri solidos sexaginta quorum quisque habebat tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi Spastrica et Iohannes et Leo et Constantinus guadiam ipsi Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii dederunt et fideiussores ei pro ipsius monasterii parte posuerunt semedipsos, et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus ipsius monasterii integrum illud quod ipsi Iohanni monacho sicut suprascriptum est venundederunt ab omnibus hominibus; et tribuerunt licentiam ut, quando ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi Spastrica et Iohannes et Constantinus et Leo et illorum heredes ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii ducentos auri solidos constantinatos. suprascripta fecit ipsa Spastrica per semedipsam, quoniam legitime etatis est et ipse Iohannes monachus suprascripta peregit per licentiam suprascripti domni abbatis sub cuius regula manet. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 254-256, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.