useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100103
Signature: 100103
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1078, Napoli
  
x
+ In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi. Imperante domino nostro Michaele et Andronico necnon et Constantio Porfilogenito magnis imperatoribus, anno decimo, die quartadecima mensis agusti, indictione prima. Neapoli. Visus itaque fuit ego, videlicet Petro ummilis abbas monasterii Sancti Gregorii qui nominatur de Regionario, situm vero intus anc civitatem Neapoli at Cimbeum regione Furcillense, qui ipso nostro monasterio modo sine congregatione monachorum esse videtur eo quod monachos qui in ista nostra congregatione abuit exiti sunt de ista civitate pro illa guerra quam abuimus isto preterito anno cum illi Normanni qui retidui sunt ex omni parte super ista civitate cum quodam Riccardo princeps, et minime aduc ipsos monachos de ipso nostro monasterio rebersi sunt ic, querere te, videlicet domino Andrea presbitero et abbate de ecclesia vocabulo Sancti Felici, Christi confessori atque pontifice, que sita est in loco qui nominatur Pumilianum, que est foris arcora dudum aqueductus, et tu modo commanere videris in suprascripto loco Pummilianum, dicendo pars mea atversus te quia tu fodisti et fodire fecisti due sorole quando ipsa guerra habuimus de illa terra nostra iuris suprascripti nostri monasterii, posita vero in loco qui vocatur Risina, parte foris flubeum; et tu ipse sorole portasti et portare fecisti exinde et ille abuisti et abes in suprascripto loco qui vocatur Pumilianum. ideo volo ut retdeat mihi ille et revoce ille salbe at tuum expendium intus ipsa terra suprascripti nostri monasterii, unde tu ille versasti et versare fecisti ut super legitur. et pars tua dicebat ut non esset veritas ut tu inde ipse sorole fodiat vel fodire faciat, vel ipse sorole inde fodire faciat Lindolfo bisconte de ipsu principe, qui ipse Lidolfo modo avitat at Sanctum Archangelum, Massa Balentiana, et ipse ille portare faciat in ipso loco Pummillianum et posteam ipse Lidolfo ipse sorole tibi venundedi; unde multam altercationem inter nos abuimus. modo vero Domino Deo ausiliante et per eloquia de vonis ominibus venimus exinde in anc comvenientiam, ut tu mihi daret id est auri tari triginta duos voni de Amalfi at mea potestate faciendi que voluerimus et ego relaxare tibi suprascripte ambe sorole et ponere tibi ego exinde chartulam promissionis per consensum de domninios ex ipso nostro monasterio qui inferius nomen dicimus. et quia im presentis tu mihi exinde dedisti suprascriptos auri tari triginta duos voni de Amalfi at mea potestate faciendi que voluero, ita et ego per ipsa comvenientiam et per anc chartulam promicto et atfirmo tibi, ego autem cum consensum de quidem domino Gregorio qui nominatur de domino Antimo, filio quondam domini Sergii postmodum vero monachus, et de domino Vernardo filio quondam domini Sergii de domino Adelmmari postmodum vero monachus et de domino Sicenolfo filio quondam domini Atenolfi qui nominatur de Funtanula et de domino Cesario qui nominatur Cacapice, filio quondam domini Vernardi Cacapice, hoc est parentes et consortes domnios de suprascripto nostro monasterio, ipsi autem pro vice illorum seu et pro vice de aliis omnibus parentes et consortes illorum qui de ipso monasterio iterum domninios sunt, quia numquam presumo ego vel posteris meis suprascriptoque nostro monasterio nec abeamus licentiam aliquando tempore te aut heredes tuos de suprascripte sorole querere per nullum modum nec per summissas personas a nunc ac et in perpetuis temporibus at ille in tua tuisque heredibus sit potestate faciendi que volueritis asque omni contrarietate mea et de posteros meos; et qui te aut heredes tuos exinde at querendum venerit per me aut per posteros meos suprascriptoque nostro monasterio, tunc ego et posteros meis suprascriptoque monasterio tibi tuisque heredibus eos exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus, pro eo quod, ut superius diximus, tu mihi exinde dedisti suprascriptos auri tari triginta duos voni de Amalfi in omne decisione seu deliveratione, quia ita nobis stetit. si autem et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum aut summissas personas, tunc compono ego et posteros meos suprascriptoque nostro monasterio tibi tuisque heredibus auri solidos sidecim byzantios et hec chartula promissionis ut super legitur sit firma. Scripta per manu Stephani scriptoris filius domini Iohannes primarii qui scripsit rogatus per indictione suprascripta prima. + Hoc signum manus suprascripti nomine quattuor domninios ipsius monasterii, ipsi autem pro vice illorum simul et pro vice de suprascripti aliis parentibus et consortibus illorum qui de ipso monasterio domnios esse videtur ut super legitur, quod ego qui supra pro eis subscripsi. + Ego Petrus ummilis abbas subscripsi. + Ego Petrus curialis testi subscripsi. + Ego Iohannes filius domini Capuani testi subscripsi. + Ego Sergius curialis testi subscripsi. + Ego Iohannes primarius complevi et absolvi per indictione suprascripta prima.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 251-253, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Napoli
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.