useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100110
Signature: 100110
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine Dei eterni et salbatori domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo, temporibus domni nostri Robberti gloriosi ducis, mense ianuario secunda indictione. Ante me Iohannem iudicem Iaquintus filius quondam Petri iudicis coniunctus est cum Bibo vicecomite filio quondam Petri, et ipse Iaquintus clarificabit sibi pertinere res foris anc Salernitanam civitatem in loco Transboneia, unde ipse Iaquintus ostendit quinque cartulis et unum scriptum obligationis continente de ipsas res. prima ... secunda ... tertia .... quarta ... quinta ... Ipso scripto obligationis ... Cum autem ipse cartulis et ipso scripto fuerunt ostensos, sicut ipsi Iaquinto congruum fuit, sua voluntate per convenientiam, per anc cartulam vendit suprascripto Vibo vicecomes integras omnes suprascriptas res, quas ipsi Iaquinto per ipsis quinque cartulis ei pertinet, cum omnibus que intro se abentibus omnibusque suis pertinentjiis et cum vice de viis suis et cum ipsis quinque cartulis et cum quattuor cartulis que in suprascripta quinta cartula declarate sunt et cum ipso scripto obligationis ea ratione ut, quando ipse Urso Grossu et eius eredes illud quod ipso scripto ipsi Iaquinto obligatum est vel ex eo vendere voluerint, tunc ipse Iaquintus et eius eredes integrum illud faciant vel ex eo vendere ipsi Vibo vel eius eredibus de pretio ipsius Vibi vel de eius eredes pretio que per doctos et 267 Deum timentes omines iuste appretiatum fuerit per firma cartula venditionis sicut terre istius est consuetudo, ut securiter ipse Vibo et eius eredes illud abere possint et faciant ex eo quod voluerint; et si ipse Vibus et eius eredes illud emere noluerit, tunc ipse Vibus et eius eredes retdant ipso scripto ipsius Iaquinti et eius eredibus faciendum quod voluerint et non abeant potestate ipse Iaquintus vel eius eredes dare licentiam ipsi Ursi vel eius eredibus illud que per ipso scripto ei obligatum est cuilivet dare per qualecumque ratone, preter ipsi Vibo et eius eredes sicut suprascriptum est. ea ratione ut semper suprascripta venditio sit in potestate suprascripti Vibi et eredum eius et ille et eius eredes licentiam abeant de ea facere quod voluerint; et propter confirmationem uius venditionis ipse Iaquintus suscepit a suprascripto Vibo aureos tarenos Amalfitanorum ducentos quadraginta in omni deliveratione. et per convenientiam ipse Iaquintus guadiam ipsi Vibo dedit et fideiussorem ei posuit Petrus filius quondam Tanselgardi comitis et per ipsam guadiam obligavit se et eius eredes semper defendere ipsi Vibo et eius eredibus integram suprascripta venditione ab omnibus omnnibus et partibus. ea ratione ut, quando ipse Vibus et eius eredes quesierint abere defensores suprascripto Iaquintus et eius eredes de suprascripta venditione, tunc ipse Vibus et eius eredes dent eis omnes suprascriptis cartulis et ipsis quattuor cartulis que in ipsa cartula quinta declarate sunt totas salbas iusta ratione ad abendas illas per omnes vices diebus sexagirita, et tunc per omnes vices ipse Iaquintus et eius eredes integrum illud eis defendant ab omnibus ominibus et partibus sicut suprascriptum est, et post completos ipsos dies cartulas ipsas salbas iusta ratione qualem illas eis datas fuerint ipsi Vibo et eius eredibus dent ad abendas illas in suprascripta ratione; et tribuit ei licentiam ut, quando ipse Vibus et eius eredes voluerint, suprascripta venditione per se defendere potestatem abeant qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Iaquintus et eius eredes ipsi Vibo et eius eredibus non adinpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadiam ipse Iaquintus obligavit se et eius eredes componere ipsi Vibo et eius eredes quinquaginta auri solidos constantinatos et suprascripta adinplere. quod autem superius disturbatum est legitur: "undecim" et quod scriptum est desuper inter virgulos legitur: "eredes". Et tibi Romoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui super Iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 266-268, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.