useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100129
Signature: 100129
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense decembri concurrente indictione tertia. Ante me Iohannem iudicem Dilectus textor filius quondam Amati Abellaniensis divina sibi inspirante clementia, sicut ei congruum fuit, sua voluntate per hanc cartulam pro amore Dei et salute animæ suæ et Rosatæ defunctæ uxoris eius optulit in ecclesia Sanctæ Sophiæ, cui domnus Muscatus venerabilis sacerdos abbas preest, quæ et constructa est intra hanc Salernitanam civitatem, pertinens heredibus domni Paldulfi filii bonæ memoriæ domni Guaimarii principis, integram terram cum arbusto quam sibi suis rationibus pertinere dixit foris hanc civitatem in loco Sancto Cirico ubi proprie Airole dicitur per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte septemtrionis finis mediam sepem et iuxta eam mensurati passus sexaginta et sex; a parte occidentis finis limitem et passus viginti et duos; a parte meridiei finis sicut terminatum est et passus quadraginta octo; a parte orientis finis viam et inde passus triginta quinque, cum omnibus quæ intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsa via et cum omnibus muniminibus ex eo continentibus. ea ratione ut semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et successorum eius et partis ipsius ecclesie, et ille et successores eius et pars ipsius ecclesiæ licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse Dilectus, dum ydonei interessent homines, guadiam Urso clerico et medico pro parte ipsius ecclesiæ dedit et fideiussorem ei posuit Petrum calciolarium filium *** , et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius ecclesiæ integrum illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est optulit ab omnibus hominibus; et licentiam ipse Dilectus tribuit ut, quotiens ipse domnus abbas eiusque successores et pars ipsius ecclesiæ voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Dilectus et eius heredes suprascripto domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius ecclesiæ non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius ecclesiæ triginta auri solidos constantinatos. quod autem superius disturbatum est legitur: "heredes". Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui super Iohannes iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 307-309, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.