useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100115
Signature: 100115
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Capaccio]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domni nostri Roberti gloriosissimi ducis, mense maio secunda indictione. Presenti me Maraldo clerico et notario aliisque subscrivendis testibus Lando filius quondam Dominici et Gemma uxor sua filia quondam Nicolai et Iohannes clericus filius ipsorum Landonis et Gemme, dibina sibi inspirante clementia pro amore omnipotentis Dei et salute animarum suarum, sicut eis congruum fuit, sponte per hanc cartulam obtulerunt in ecclesia Beati confessoris Nicolai, que constructa est subter castellum vetus Caputaquis ubi Casavetere dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus ad eam pertinentibus pertinens est domno Gregorio filio quondam bone memorie domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis, integras omnes terras et casas et ceteras res stabiles sibi quocumque modo pertinentes seu que eis pertinentes fuerint tam intra hac nova civitate Caputaquis quam et foris per cunctas fines et pertinentias Caputaquis et Lucanie et ubicumque, cum omnibus que intra eas sunt cunctisque eorum pertinentiis et cum integris vicibus de plateis et anditis et viis suis et cum omnibus moniminibus ex ipsis terris et casis et rebus continentibus. ea ratione ut semper in ipsa ecclesia permaneant et pars ipsius ecclesie licentiam habeat de eis facere quod voluerit. tantum, donec ipsi Landn et Gemma et Iohannes vel unos eorum vixerint, integram ipsa oblationem sua potestate hutendi fruendi teneant et de usufructu qui ex ea fuerit quod voluerint faciant sibe omnes seu donec aliquis illorum vixerit et ipsi Lando et Gemma et Iohannes omni anno donec omnes vel quibis eorum vixerit dent parti ipsius ecclesie censum tarenos bonos quattuor presentis Amalfitane monete; post obitum vero omnium illorum videlicet Landonis et Gemme et Iohannis ipse ususfructus integrum extinguatur et at suam proprietatem hoc est ad partem ipsius ecclesie redeat. et si ipsi Lando et Gemma et Iohannes vel unos eorum de hac terra Caputaquis exierit aliubi ad abitandum, integrum ipse ususfructus extinguatur et ad iamdictam proprietatem suam redeat; et si in hac terra qualibet ex eis vel omnes reversis fuerint ad abitandum et sub dominio ipsius ecclesie manere et esse voluerint, integram suprascripta oblationem in suprascripto tenore teneant et ipso censum omni anno parti ipsius ecclesie sicut suprascriptum est dent. et per convenientiam ipsi Lando et Gemma et Iohannes guadiam Iohanni abbati pro parte ipsius ecclesie dederunt et fideiussorem posuerunt Eleutherium filium quondam Petri et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes semper defendere ad partem suprascripte ecclesie cuncta que in eadem ecclesia sicut suprascriptum est obtulerunt in suprascripta ratione ab omnibus hominibus; et tribuerunt licentiam ut, quotiens pars ipsius ecclesie voluerit, potestatem habeat ea per se defendere qualiter voluerit, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eis ostenderit. et si sicut superius scriptum est ipsi Lando et Gemma et Iohannes et illorum heredes parti ipsius ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere parti ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos constantinatos. omnia autem suprascripta fecit ipsa Gemma cum voluntate ipsius Guidonis viri et mundoaldi sui, et ipse Iohannes similiter suprascripta fecit per absolutionem ipsius genitoris sui. verumtamen et suprascriptum censum dent omni anno sicut suprascriptum est in festibitate sancti Nicolai. verumtamen hoc memorando confirmamus, ut deinceps ipsi Lando et Gemma et Iohannes sub dominio et defensione permaneant de ipsa iamdicta ecclesia sicut et alii boni et liberi homines sub aliorum dominio et defensione manere et esse videntur. Et taliter scripsi ego Maraldus clericus et notarius qui interfui. S. + Ego Maraldus clericus. + Ego Lotherius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 275-277, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Capaccio]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.