useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100109
Signature: 100109
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo octabo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense ianuario concurrente indictione secunda. Ante me Siconem iudicem Gemma filia quondam Mansonis Atrianemsis, quæ est uxor Mansonis filii quondam Constantini Atrianensis qui cognominatus est Caccavellus, sicut ei congruum fuit, sponte per convenientiam, per hanc cartulam vendidit Rottelferio sacerdoti et monaco pro parte monastterii Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod constructum est foris hac civitate in loco Metiliano, cui domnus Petrus venerabilis abbas preest, integram medietatem quam sibi pertinere dixit de toto et integro quantum suprascripto genitori et genitrici suæ quolibet modo habere pertinuit in toto loco quod Terisinum dicitur Lucanis finibus, cum omnibus quæ intra ipsam medietatem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis suis. ea ratione ut integra ipsa venditio semper sit in potestate suprascripti domni abbatis et successorum eius et partis ipsius monastterii, et ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monastterii licentiam habeant de ea facere quod voluerint. et propter confirmationem huius venditionis ipsa Gemma suscepit ab ipso Rottelferio monacho pro parte suprascripti monastterii statutum pretium tarenos bonos presentis Amalfitanæ monetæ octoginta in omni deliberatione. et per convenientiam suprascripta Gemma secundum legem et Romanorum consuetudinem guadiam ipsi Rottelferio pro parte suprascripti monastteri dedit et ei fideiussorem posuit Mansonem Atrianensem filium quondam Iohannis Ingeniosi, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii integrum illud quod sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus et licentiam ipsa Gemma tribuit ut, quotiens ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monastterii voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsa Gemma et eius heredes ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii quinquaginta auri solidos constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere. suprascripta vero fecit ipse Rottelferius per licentiam suprascripti domni abbatis sub cuius potestate in iamdicto monastterio deget, et ipsa Gemma omnia suprascripta fecit secundum legem et consuetudinem Romanorum. et prefatus Manso maritus ipsius Gemmæ per convenientiam obligavit se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere ipsi domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius monastterii quinquaginta auri solidos constantinatos et suprascripta semper firma permanerent. Et taliter tibi Grimoaldo notario qui interfuisti scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 264-264, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.