useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100128
Signature: 100128
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense nobembri concurrente indictione tertia. Dum coram presentia domni Petri reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis, quod situm est foris ac civitate in loco Metiliano, essem ego Iohannes iudex cum pluribus hominibus, inter quos affuit Guaiferius filius quondam Iohannis comitis, et ipse Guaiferius clarificavit sibi pertinere medietatem de ecclesia Sancti Michaelis Archangeli et Beati confessoris et pontificis Martini, que constructa est foris ac Salernitana civitate in loco Pasciano in cacumine montis et de omnibus rebus ipsi ecclesiæ pertinentibus et dixit rem in qua ipsa ecclesia constructa est esse cum arbusto et insiteto et querceto et silba et vineis et vacuo et per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte orientis finis media serra qualiter incipit a medio vallone per quod viam ducit sed non per totum ... mediam ipsam serram passus ducentos quinquaginta tres, et ab ipsis passibus a media ipsa serra revolvit in parte quasi septemtrionis per latere ... passus quinquaginta septem usque alteram serram predicti montis in qua unum lapidem fixum esse videtur, et est per latitudinem ipsa ... recte ascendente per mediam ipsam serram passus quadraginta quinque et medium usque obsidam predicte ecclesie; ab ipsa parte septemtrionis qualiter ... ipsi quinquaginta septem passus completi sunt, et recte transversante ipsum montem usque mediam alteram serram suprascripti ... quinquaginta septem usque lapidem magnum qui in ipsa serra est, et est ibidem per longitudinem ipsa res ab ipso lapide recte ascendente per mediam ipsam serram passus quadraginta sex et cubitus unus usque cantonem campanarii ipsius ecclesie qui in ipsa parte respicit, et ab ipso lapide in quo ipsi sexaginta septem passus completi sunt recte vadit in ipsa parte occidentis per latere ipsius montis passus nonaginta usque via antiqua propria ipsius ecclesie, que olim ad ipsam ecclesiam ducebat, et est ibidem per latitudinem ipsa res a completis ipsis nonaginta passibus recte ascendente usque cantonem ... coquine ipsius ecclesie qui aspicit in partem occidentis passus sexaginta octo et medium, et ab ipsis nonaginta passibus recte vadit in ip ... propria ipsius ecclesie et dimittit eam et recte vadit per medium limitem passus centum viginti duo; ab ipsa parte occidentis finis sicut medius limes et media sepes discernit et mensurati recte intra ipsam rem prope ipsam finem passus centum quinquaginta sex usque medium ipsum vallonem; a parte meridiei finis medium ipsum vallonem et per eum mensurati passus trecentos quattuor usque in priorem finem. necnon et ipse Guaiferius ostendit unam cartulam ... Et sicut ipsi Guaiferio congruum fuerat, sua voluntate per convenientiam per hanc cartulam, pro salutis anime sue atque animarum suprascripti genitoris et genitricis sue optulit in ipso monasterio Sancte Trinitatis integram medietatem de iamdicta ecclesia et de omnibus ad eam pertinentibus in quibus constructa est per suprascriptas fines et mensuras et de integro eo quod ipse Romoaldus ipsi Ademario abbati ut suprascriptum est venundederat et de omnibus aliis rebus ipsi ecclesie pertinentibus cum omnibus intro habentibus cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis et cum medietate de suprascripta ... ea ratione ut semper sit in potestate suprascripti domni Petri abbatis et successorum eius et liceat illum et successores eius et partes suprascripti monasterii de eo facere quod voluerint. altera vero medietas ex eo pertinet in ipso monasterio Sancte Trinitatis per datum suprascripti Alfani filii Petri et Aloare ... ipse Guaiferius exinde dedit *** monacho ipsius monasterii pro parte eiusdem monasterii Sancte Trinitatis et fideiussorem pro eiusdem monasterii parte posuit Ademarium filium quondam Landolfi comitis, et per ipsam guadiam ipse Guaiferius obligavit se et suos heredes ... domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii integrum illud quod in eodem monasterio ut dictum est optulit ab ..., quando ipse domnus abbas et successores eius vel pars ipsius ipsum Guaiferium et eius heredes de ipsa terra de predicto loco Forma defensores habere quesierint, dent eis suprascriptam cartulam iusta ratione salvam habendam diebus sexaginta et per omnes vices ipse Guaiferius et eius heredes illud quod ex eadem terra in ipso monasterio optulit partibus ipsius monasterii ab omnibus hominibus defendant, et post completos ipsos dies cartulam ipsam salvam qualem eis data fuerit in ipso monasterio reddant. et ipse Guaiferius tribuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud quod ipse Guaiferius in ipso monasterio optulit per se defendere qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint; et si sicut superius scriptum est ipse Guaiferius et eius heredes non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipse Guaiferius obligavit se et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii trecentos auri solidos constantinatos. verumtamen hoc memorari facio quoniam ipsam guadiam et iamdictum fideiussorem ipse domnus abbas suscepit pro parte suprascripti monasterii. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui super Iohannes iudex. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S. + Ego Ademarius notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 304-307, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.