useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100111
Signature: 100111
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1079, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo hoctabo, temporibus domni nostri Robberti gloriosi ducis, mense ianuario secunda indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes filius quondam Romoaldi, qui postmodum monachus fuit, et Riccardo clericus filius naturalis filius eius coniuncti sunt, et per ipsum Riccardo ostensa est una cartula ... cum autem suprascripta cartula fuit ostensa, sicut ipsi Riccardo congruum fuit, sua voluntate per convenientiam, per hanc cartulam tradidit ipsi Iohanni filio suprascripti Romoaddi partem a parte occidentis de suprascripta terra cum arbusto, et est illud ... per fines et mensuras iusto passu ominis mensuratas: a parte septemtrionis est finis ipsa via, inde passus sedecim; a parte orientis est finis illud quod ipsi Riccardo remansit, inde passus viginti septem; a parte meridiei est finis ipsius Riccardi, inde passus alios sedecim; a parte occidentis est finis aliquantum ipsius Iohanni et finis aliorum et passus viginti quinque et medium, cum omnia infra suprascriptam venditione abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via ad faciendum inde ipse Iohannes et eius eredes quod voluerint; et propter confirmationis uius venditionis ipse Riccardo suscepit ab ipso Iohanne aureos solidos skifatos quindecim in omni deliberatione. et per convenientiam ipse Riccardo guadiam ipsi Iohanni dedit et fideiussorem ei posuit Urso clericum filium quondam Landonis, et per ipsam guadiam obligavit se et eius eredes semper defendere suprascripti Iohannis et eius eredibus integram suprascripta venditione, quam ipse Riccardo suprascripti Iohannis venumdedit per suprascripte fines et mensuras, sicut suprascriptum est, ab omnibus ominibus et partibus, et tribuit ei licentiam ut, quando ipse Iohannes et eius eredes voluerint, suprascripta venditione per se defendere potestatem abeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipse Riccardo et eius eredes suprascripti Iohannis et eius eredibus non adinpleberint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserint, per ipsam guadia ipse Riccardo obligavit se et eius eredes componere ipsi Iohanni et eius eredibus triginta auri solidos constantinatos et suprascripta adinplere. et ne tibi Romoaldo notario qui ac cartula scribit nocead, quoniam in suprascripto loco et ibi coniunctum cum suprascripta res predicti Iohanni plures res tibi pertinet abere. Et tibi suprascripto Romoaldo notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 268-269, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.