useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100134
Signature: 100134
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080, Nocera
  
x
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis eius millesimo hoctuagesimo, mense martio tertia indictione. Ego Mirandus filius quondam Sergi presbiteri vone mea volunttate ante subscripti testes venundedit tivi Lidto filio quondam Musandi una pecia de terra mea cum arbusto vitatum, quod abeo in finibus Nucerie a subto locum ubi Campu de Are dicitur, qui est per ec finis et mensuris iusto passu ominis mensuratis: a parte orientis fine qui fuit de eredes Moderici, passus octoginta nobem; a parte meridiei fine de eredes Russinii, passus quadtuordecim et gubitum unum et palmum unum; a parte occidentis fine de alteris ominibus, passus alii octuaginta nobem; a parte sebtemtrionis fine via pubplica, passus tridecim. integra suprascripta pecia de terra per iamdictis finis et mensuris sicut suprascriptum est tivi suprascripti Lidti venundedit cum omnibus que intra eandem nostra vendictione aventibus cuntisque earum pertinentiis et cum vice de vie sue, ut semper sit in potestati tue et de tui eredes faciendi ex eo quicquit volueritis; et probter confirmationem uius vendictionis sussepi a te nomine Lidto auri tari voni septuaginta in omni deliveratione. et per comvenientia ego suprascripto Mirandus guadiam tivi Lidto dedit et fidemiuxorem tivi posuit Iohannes filius quondam Petri qui Costa clamatur, et per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus semper defendere tivi tuique eredibus integra suprascripta nostra vendictio per iamdictis finis et mensuris sicut suprascriptum est cum vice de vie sue ab omnibus ominibus omnique partibus; et quando volueritis tu et tui eredes potestatem aveatis modis illam defendere sicut bultis cum omnibus moniminibus et rationibus quas de eo hostenderitis. et si sicut superius scriptum est semper taliter illut tivi tuique eredibus non adimpleverimus et de omnibus suprascriptis quicquam removere aut contradicere presumserimus, per quemlivet modum per ipsam guadiam obligo me et meis eredibus componere tivi tuique eredibus et cui ec cartula in manum paruerit triginta auri solidos constantinatos et suprascripta vobis adimplemus. Quam te Petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum Nucerie. S. + Ego Dauferius. + Ego Lando.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 318-318, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nocera
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.