useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100141
Signature: 100141
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080, Montoro
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi. Eius incarnatione anni vero millesimo hoctuagesimo, temporibus rengnante dominus Robberto gloriosissimo dux, mense augustus concurrente tertiam indictione. Ego Urso filius quondam Ademari qui fuit de Vanzano et modo sum commorantes inctus anc castello Muntorum ante presentiam Raidolfi castaldi coniunctus sum at vona conbenientia cum Urso filio quondam Falconi genero meus et cum Horsa filia meam et uxor predicti Ursi. pro quam ego dedi ipsa Horsa filia meam legitima uxor ipsius suprascripti Ursi et quia non illa ei dedit in die illorum nuntiarum dare debuit ad ipsa filia meam sirfha et paramenta sicut debet patris dare filie sue et non abuit unde dare ei lectum et ramen, alia causa et paramenta dedit ei sicut Dominus me adiubaverit et meam fuerit possibilitate; modo vero pro ipso lectum et rame, ante suprascriptum castaldeum congruum est michi predicti Ursi filii Ademari vona meam boluntatem recdere atque remictere ad potestate ipsorum suprascripti vir et uxor nomina illorum Urso et Horsa, securus nomine abendum, una pecia de terra cum arbusto et abellanietum et castaneis et aliis arboribus fructiferis quod abeo in locum Muntorum Rotense finibus ubi proprio nomen ad Carbonara dicitur, que michi est pertinentes illut abere a pars suprascripti quondam Ademari qui fuit genitore meus. et est ipsa pecia de terram per ec finis et mensurie iusto passus hominis mensuratas: de partibus orientis finis de eredes quondam Grimoaldi, inde sunt passus trecentos nobe; de pars meridiei finis vallone unde aquam fluit, inde sunt passus viginti nobe; a partibus occidentis similiter finis vallonum per quam aqua decurrit qui discernit inter ec terra et alia terram de eredes Ademari, inde sunt passi trecentos septuaginta sex de rectum mensurati ab intro ipsa terram prope ipso vallone; da pars septemtrionis similiter finis suprascripti de eredes Grimoaldi, inde sunt passus viginti unum et coniungit se in priore fine. et suprascriptam terra de predicto locum per iamdictas finis et mensurie, totum et inclitum cum omnia intro se abentes cuntisque suis pertinentiis et cum vice de via sua illut ego suprascripto Urso vobis predictis viri et uxor Ursi et Horse radidit adque remisit in oc hordine, ut amodo et semper vos predicti vir et uxor et vestris heredibus illut abeatis et faciatis ex eo homnia quod vobis vestrisque eredibus placuerit absque omni contrarietate meam et de meis eredibus aut cuique hominibus et partibus. unde pro taliter per vona conbenientiam guadiam ego predictus Urso ipsorum vir et uxor dedit et mediatorem eorum posuit meipsum et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper antistandum et defensandum vobis predicti vir et uxor et a vestris heredibus tota et inclita suprascripta ipsa mea tradictione de predicta res de omnes homines omnique partibus. quod si taliter omnia, ut superius legitur, taliter illud vobis vestrisque eredibus non adimpleverimus et suprascriptam vel ex eis quicquam removere aut contradicere illud vobis vestrisque eredibus quesierimus aut si quodcunque causationes vobis exinde preposuerimus, tacita et bacua sit; et insuper per conbenientiam et per ipsa guadia componere hobligo me et meis heredibus vobis vestrisque eredibus, vel cui ec cartula ista vice vestra causandum in manum paruerit trigintam auri solidi costantinatos et omnia suprascripta taliter illud vobis adimpleamus et defensemus per supradicta guadia et obligata pena. ec omnia suprascriptam ipsa predicta Horsa illud fecit et ipsa guadia subscepit per absolutione et largietate psius suprascripti Ursi viri et mundoaldei sui et uniter cum illum pariterque consensum ambo abstante. Quod scripsit ego Abalsamus notarius qui interfuit. S. + Ego Raidolfu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 339-341, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Montoro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.