Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis 100136
Signature: 100136
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080, [Salerno]
x
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus domini
nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense maio tertia indictione.
Ante me Siconem comitem et iudicem Leo Atrianensis filiu
quondam Mansonis Atrianensis et Manso Atrianensis filius
quondam Iohannis Atrianensis, qui dictus est de Comi, coniuncti
sunt cum Landone presbitero ecclesie Sancte semperque virginis
et Dei genitricis Marie que constructa est intra hanc Salernitanam
civitatem ubi Lama dicitur et ipsi Leo et Manso clarificaverunt se
habere duabus peciis de terris foris hanc prefatam civitatem in
loco Dupino ubi proprio Imbrici dicitur, quas esse dixerunt per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. prima ex eis,
que est terra cum vinea et pomis, de pede a parte occidentis
finis via et passus decem et nobem; a parte meridiei finis rebus
pertinentie heredum quondam Ursi Greci, qui ipsa vinea pastenavit
et passus quinquaginta et septem; a parte orientis et
passus viginti et unus et medium; a parte septemtrionis mensurati
de longitudinem passus quinquaginta et sex usque priorem
finem. secunda est terra cum vinea et insiteto et pomis: a parte
occidentis finis via comune et finis suprascripta prima pecia
et finis aliorum et per totam istam partem mensurati passus sexaginta
tres et medium; a parte septemtrionis finis sicut
media sepes discernit et intra istam terram secus ipsam sepem mensurati
passus quadraginta et quattuor; a parte orientis finis
alia via publica et passus septuaginta; a parte meridiei et
passus triginta duo usque priorem finem. et de ipsis duabus peciis
de terris per suprascriptas fines et mensuras dixit ipse Leo
sibi pertinere de sex partibus quattuor partes et mediam, et ipse
Manso dixit exinde sibi pertinere unam reliquam partem et mediam.
et sicut ipsis Leonis et Mansonis congruum fuit, bona illorum
voluntate per convenientiam, per hanc cartulam venundederunt
ipsi Landoni presbitero pro parte ecclesie Sancti apostoli Petri,
que condita est intra hanc prefatam civitatem propinquo suprascripta
Lama, integras suprascriptas ambas pecias de terris,
quas se ut dictum est habere clarificaverunt per suprascriptas fines
et mensuras qualiter superius legitur, cum omnibus que intra eas
sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsis viis. ea ratione
ut, amodo et donec ipse Lando presbiter vixerit, integram
suprascriptam venditionem qualiter superius legitur usufruendi nomine
ipse Lando presbiter sua potestate teneat et de ipso frudio
dum vixerit faciat quod voluerit. post hovitum vero ipsius Landonis
presbiteri ipse ususfructus perbeniat ad potestatem rectorum
suprascripte ecclesie Sancti Petri in ea ratione sicut suprascriptum
est; proprietas vero suprascripte venditionis semper maneat
in potestate partium suprascripte ecclesie Sancti Petri, et non
habeat potestatem pars suprascripte ecclesie Sancti Petri ipsam proprietatem
aliquando tempore quolibet modo alicui alienare. et
propter confirmationem huius venditionis ipsi Leo et Manso susceperunt
ab ipso Landone presbitero pro parte suprascripte
ecclesie Sancti Petri statutum pretium auri tarenos bonos Amalfitane
monete centum sexaginta in omni deliberatione. et per convenientiam
ipsi Leo et Manso guadiam ipsi Landoni presbitero
pro parte suprascripte ecclesie Sancti Petri dederunt et fideiussorem
ei pro parte suprascripte ecclesie Sancti Petri posuerunt semedipsos,
et per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredes
semper defendere parti ipsius ecclesie Sancti Petri integrum illud
quod ipsi Landoni pro parte ipsius ecclesie Sancti Petri vendiderunt
in ea ratione sicut suprascriptum est ab omnibus hominibus
et partibus; et ipsi Leo et Manso prebuerunt licentiam ut, quando
pars eiusdem ecclesie Sancti Petri voluerint, potestatem habeant illud
per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipsi Leo et Manso et illorum heredes parti ipsius ecclesie Sancti
Petri non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt
se et illorum heredes componere parti ipsius ecclesie Sancti
Petri centum auri solidos constantinatos et sicut superius
scriptum est adimplere. quod autem superius inter virgulos
scriptum est legitur: "suprascriptas". Et taliter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 320-322, Estratto da ALIM
Language:
Places
- [Salerno]
Codex Diplomaticus Cavensis 100136, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/100136/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success