useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100139
Signature: 100139
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto tertia indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes et Romoaldus germani ac filii quondam Petri vicecomitis et Blatta uxor ipsius Iohannis ac filia quondam *** Amalfitani et Gumeltruda uxor ipsius Romoaldi ac filia quondam Landolfi comitis coniuncti sunt cum Iohanne monacho atque preposito monasterii Sancti Nycolai, quod constructum est intra hanc Salernitanam civitatem ubi a la Palma dicitur, et pertinet monasterio Sanctæ et individuæ Trinitatis, quod conditum est foris hac civitate in loco Metiliano in quo domnus Petrus venerabilis abbas preest. et ipsi germani clarificaverunt sibi pertinere terram vacuam foris hac civitate in loco Tusciano ista parte fluvius qui Tuscianus dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte meridiei finis via antiqua que dicitur Campanina, et per eam recte mensurati passus trecentos quadraginta; a parte occidentis recte mensurati passus centum sexaginta quattuor; a parte septemtrionis recte mensurati passus trecentos decem; a parte orientis finis valluncello qui dicitur Vallimoniu et recte prope eum intra ipsam terram mensurati passus octoginta usque ipsam viam priorem finem. et sicut ipsis germanis congruum fuit, bona illorum voluntate per convenientiam per hanc cartulam, presente ipse Blatta et Gumeltruda, dum ydonei homines interessent, venundederunt ipsi Iohanni preposito pro parte ipsius monasterii Sancti Nykolai integram suprascriptam terram per iamdictas fines et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione ut semper sit in potestate rectorum et partium suprascripti monasterii Sancti Nykolai et licentiam habeant rectores et partes ipsius monasterii de eo facere quod voluerint; et propter confirmationem huius venditionis ipsi germani susceperunt ab ipso preposito pro parte eiusdem monasterii statutum pretium auri solidos centum, quorum quisque habeant tarenos quattuor ex moneta Amalfitanorum in omni deliberatione. et per convenientiam ipsi germani et iamdicte uxores eorum guadiam ipsi preposito pro parte suprascripti monasterii dederunt et fideiussores ei pro eiusdem parte monasterii Sancti Nykolai posuerunt Iaquintum filium quondam Petri iudicis et Ademarium filium quondam Lamfrit; et per ipsam guadiam ipsi germani obligaverunt se et suos heredes semper defendere rectoribus et partibus ipsius monasterii Sancti Nykolai integrum illud quod eidem Iohanni preposito sicut suprascriptum est venundederunt ab omnibus hominibus, et tribuerunt licentiam ut, quando rectores et pars eiusdem monasterii Sancti Nykolai voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi germani et illorum heredes rectoribus et partibus ipsius monasterii Sancti Nykolai non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi germani obligaverunt se et suos heredes componere rectoribus et partibus suprascripti monasterii ducentos auri solidos constantinatos. et ipse Blatta et Gumeltruda per convenientiam cum voluntate ipsorum virorum suorum per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, componere rectoribus et partibus suprascripti monasterii Sancti Nykolai ducentos auri solidos constantinatos. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex. + Hec ego Grimoaldus notarius testor. + Ego Iohannes notarius me subscripsi. S
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 334-336, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.