useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 100144
Signature: 100144
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1080, [Salerno]
  
x
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense decembri quarta indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Mascinus clericus filius quondam Romoaldi coniunctus est cum Iohanne monacho et preposito monasterii Sancti Nykolai pertinentis monasterio Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est foris hac Salernitana civitate in loco Metiliano, cui domnus Petrus egregius abbas preest; et ipse Mascinus clarificavit sibi pertinere portionem in ecclesiam que in onore sancte semperque virginis Dei genitricis Marie foris hac civitate in ipso loco Metiliano ubi Vetrantu dicitur constructa est et in ecclesiam Sancti Iohannis que foris hac civitate in loco Veteri non longe a mare edificata est. et sicut ipsi Mascino congruum fuit, bona sua voluntate per hanc cartulam pro salute anime sue optulit in suprascripto monasterio Sancte Trinitatis integras portiones quas ei pertinuit et pertinet in suprascriptis ecclesiis Sancte Mane et Sancti Iohannis et in omnibus rebus stabilibus et mobilibus ipsarum ecclesiarum pertinentibus, cum omnibus intra ipsas portiones habentibus et suis pertinentiis et cum vice de viis earum et cum muniminibus ex eis continentibus, ea ratione ut semper sint in potestate partium suprascripti monasterii Sancte Trinitatis et licentiam habeat pars eiusdem monasterii de eis facere quod voluerit. et per convenientiam ipse Mascinus guadiam ipsi Iohanni preposito dedit et fideiussorem posuit pro parte suprascripti monasterii Sancte Trinitatis Iaquintum filium quondam Petri iudicis dum ydonei homines interessent, et per ipsam guadiam ipse Mascinus obligavit se et suos heredes semper defendere partibus suprascripti monasterii integrum illud quod in eodem monasterio ut predictum est optulit ab omnibus hominibus, et tribuit licentiam ut, quando pars ipsius monasterii Sancte Trinitatis voluerit, potestatem habeat illud per se defendere qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. verumtamen quoniam ipse Mascinus non omnes munimina continentes ex ipsis ecclesiis et rebus in ipso monasterio optulit nisi tantummodo portiones suas ex eis ibidem optulit. et si sicut superius scriptum est ipse Mascinus et suos heredes partibus ipsius monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per convenientiam obligavit se et suos heredes componere partibus suprascripti monasterii centum auri solidos constantinatos. necnon et ipse prepositus dixit quod ex ipsa ecclesia Sancti Iohannis et de omnibu rebus eiusdem ecclesie pertinentibus et de ipsis muniminibus exinde continentibus pertinere partibus suprascripti monasterii portionem per alias suas rationes. suprascripta vero ipse prepositus fecit per licentiam suprascripti domni abbatis. Et taiiter tibi Iohanni notario scribere precepi. S. + Ego qui supra Sico iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 10, 345-346, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • [Salerno]
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.