Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXCVIII
Signature: DCCCXCVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1035
x
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense nobember, quarta indictione. Declaro ego grimoaldus domini gratia archiepiscopus
sancte sedis archiepiscopatus salernitano, quoniam iannaci atrianense filius quondam
ursi abuit ecclesia constructa in rebus sua de locum beteri in onore sancte dei genetricis
et virginis marie, et in onore sancti ioannis bactista, et ecclesia ipsa a sarraceni
destructa est, et postmodum ipse iannaci ecclesia ipsa, iterum fabricabit et conciabit et ad
culmen illam perduxit, et postulabit meipse iannaci, ut ecclesia ipsa dedicaremus, et libertatem
de ipsa ecclesia, et de rebus ipsius ecclesie ei emicteremus per illo ordine, sicut
inferius declarad, et ille dare nobis exinde duas libras argenti; nos autem talia audientes,
cepi exinde abere colloquium cum petrus notarius adbocatorem nostri archiepiscopii et
cum cleros onoratos nostri archiepiscopii. Inito consilio, comparuit omnibus nobis talia
faciendum, et ut firmiter illut perficere baleamus, ec omnia suprascripta supradicte gloriose
potestatis nuntiabimus, ut per licentiam anc faceremus convenientia; ille autem
talia audientes, solutionem nobis dedit talia faciendum, etiam et de sua presentia inter
medium nostrum exendum direxit petrum iudicem missum suum, et nos utrisque partes
obserbantes ea que in edicti capitulo de combenientia affictum est, par partium combocabimus
subscriptis idoneis hominibus, ut quo utrumque fecerimus, omni tempore firmum.
stavilemque manerent. quo ita factum, ego superius dictus grimoaldus domini gratia archiepiscopus
recepi a te iamdicto iannaci ipse due libre argentee, et nos per bona combenientia,
una mecum ipsum adbocatorem, per hanc scriptionem confirmavimus tibi iamdicto
iannaci ipsa ecclesia sancte marie et sancti iohanni cum ipsa rebus ipsius ecclesie,
ut omni tempore a pars nostri episcopii secura et libera et indemne permanead, et semper
sid ad potestate tua, et de tuis eredibus omni tempore presbiteri et clerici et monachi ibidem
ordinandum, quantos et quales et qualiter, aut quomodo tibi vel ad tuos eredes placuerit,
sine omni contrarietate vel requisitione de partibus nostri archiepiscopii, et quale
presbiteros et clericos vel monachi, per te et per tuis eredibus, quomodocumque ibidem
ordinatos fuerit, sic ibidem siad et permanead semper, et omni tempore securi et liberi et
indemme permanead, asque omni molestatione et contrarietate nostra, et de nostris successoribus
et pars nostri archiepiscopii; et concedimus et confirmamus in ipsa ecclesia bactismum
sacramentum omnique ordine fidei rationabiliter peragendum et secundum instituta
patrum, aqua santificata spargere per domos de ipso locum beteri infra hec fines da molina,
que edificate sunt in ipso flubio beteri descendente per ipso flumen usque in mare:
de alia parte fine ipso mare, et da ipso mare habiente in parte septentrionis usque petre
que dicitur furca alfani, et da ipsa furca derictum saliente usque in monte qui est a super
ecclesia sancte marie: de super parte fine ipso monte. Ideo, ut dicimus, quante domibus
infra ipse fines sunt, aut in antea ibidem facte fuerit, licentiam abeant ipsi presbiteri
annualiter, sicut ordinem et consueta est prius exinde aqua sanctificata spargere et
cruces ponere, et licentiam abeant ipsi presbiteri in ipsa ecclesia mortuos recipere et sepeliri,
et infirmos visitare; et neque nos, neque nostris successoribus, nec pars nostri
archiepiscopii, nullam angariam, aut serbitium, vel quolibet censum, aut dationem imponere
aut exigere queramus ab ipsi presbiteri et clerici, seu monachi, que in ipsa ecclesia
per vos aut per vestris eredibus quomodocumque ordinatum fuerit, set, sicut iam supradictum
est, omni tempore de omnibus securi et liberi et indemnes permanead a pars nostra
et de nostris successoribus et pars nostri archiepiscopii, et omni tempore in die sanctu
iobis demus ad ipsi presbiteri de iamdicta ecclesia firmatam, et in die sabati sancti demus
eorum crisma et oleo sancto asque omni ratione; et si eminente peccato quacumque ratione
altare ipsius ecclesie contaminati fuerit, per omnes vices demus ad ipsi presbiteri de iamdicta
ecclesia aqua sanctificata pro reconciliandum ipsi altari, et que per vos et per vestris
eredibus de rebus et causam vestram de vestris proprietatibus in ipsa ecclesia datum est,
seu fuerit, et que per alii hominibus, de suis rebus et causis de suis proprietatibus, quomodocumque
ibidem datum fuerit, seu offertum, semper firmiter permanead in ipsa ecclesia,
et non abeamus potestatem aliquando, nec nos, nec nostris successoribus, nec pars nostri
archiepiscopii per qualecumque modum aliquit exinde tollere, aut contrare, seu minuare,
aut in qualecumque parte ipsa ecclesia vel rebus eius in beneficium dare, aut ad
nostram potestatem illut abere; set semper ipsa ecclesia cum omnis pertinentia de ipsa
ecclesia ad vestra et de vestris eredibus sint potestatem ordinandum et faciendum, quomodo
aut qualiter bolueritis, et licentiam abeant ipsi presbiteri, seu diaconos in die sabati
sancti cereum ibidem venedicere. de qua per vona combenientia ego supradictus grimoaldus
domini misericordia archiepiscopus obligo me et meis successoribus et pars nostri
archiepiscopii, ut si aliquit, de quod superius legitur, remobere aut contrare quesierimus,
aut si quodcumque causationes inde vobis preposuerimus, per bona combenientia, componere
obligo me qui supra grimoaldus domini gratia archiepiscopus, et meis successoribus,
et pars nostri archiepiscopii, tibi tuique eredibus centum auri solidos constantinianos, et
ut scriptio ista in aliis modis non esset transmutata, ista vobis emisimus, et alia tale inde
retinemus ad potestatem nostri archiepiscopii, et taliter scribere rogavimus te alfanus
notarius, actum salerno.
+ Ego qui supra grimoaldus archiepiscopus
+ Ego landolfus archidiaconus
+ Ego ragemprandus presbiter
+ Ego qui supra petrus iudex
+ Ego cedrus presbiter
43
+ Ego guarimpotus yppodiaconus
+ Ego petrus notarius me subscripsi
+ Ego qui supra petrus notarius me subscripsi
+ Ego ademari notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 6,
41-42, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCCXCVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/DCCCXCVIII/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success