useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLX
Signature: MLX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1046
  
x
+ In nomine domini vigesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri Guaimarii, et octabo anno principatus eius capue, et septimo anno ducatus eius amalfi et surrentum, et quarto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, et tertio anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense februarius, quartadecima indictione. Memoratorium factum a nobis ademari filio quondam grimoaldi et amatus filio quondam petri, qui sumus thio et nepotes, eo quod ante subscripti testes per conbenientia tradidit nobis mulier nomine aloara que fuit uxore quondam laidolfi comitis et filia quondam truppoaldi comitis, et una cum illa exet Iohannes comes germano suo pro bice sua et de filie sue femine, una pecia de terra illorum pertinentem quod abet in locum nucerie, ubi gorga lupeni dicitur, quod est per ec finis et mensure: a sebtemtrione fine illorum, passi quadraginta septem: ab occidente fine passi sexaginta quadtuor: ab oriente fine bia, passi sebtuaginta octo minus cubita dua rebolvente a parte sebtemtrionis usque priora fine inde passi nobem; totum mensuratum at iuxto passu ominis. ec vero predicta pecia de terra cum arbustis per iamdicte finis et mensure cum omnia infra se abentes et cum bice de bia sua ipsa iamdicta mulier, una cum ipse comes, inclitum illut nobis tradidit, tali ordine, ut amodo et omni tempore at nostra vel de nostris eredibus et ominibus, quod ibidem miserimus, sint potestatis illut eos tenendum, dominandum, fobee, omnis nostre utilitatis iuxta rationem ibidem faciamus, et eos illut pastenemus, ubi meruerit, arbores et bites, et propaginemus; et sic totum illut lavoremus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit; ut in melius proficiant et non dispereant; et si in ipsa traditione voluerimus cludere, unde nobis abtum fuerit, potestatem illut abeamus clusamen facere, quale voluerimus. Et per omnis annum per tempore de bindemie faciamus nos et nostris eredibus scire ipsa iamdicta aloara et suos eredes, ut ibidem dirigat missum suum et nos illut rationabiliter illut vindemiemus, et binum quod inde exierit, per medietatem at palmentum inter nos dibidamus: nos tollamus medietatem et illut medietatem; sortionem suam de ipso binum nos illut portemus salbum usque at cellario suo, quod abet in dicto loco a nucerie, ubi a la statua dicitur, et midtemus ipso binum in organeo illorum qui per nos fiat conciatum vonum, sicut meruerit, sequentes binum quod ibidem miserimus, et ipso missum nutricemus, sicut iuxtum fuerit, et palmentaticum ei demus, sicut meruerit; et de quod ibidem seminaberimus, demus inde ei terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore nos et nostris eredibus ipsa traditione in iamdicto ordine tenere noluerimus, aut non potuerimus, liceat nos et nostris eredibus, vel omines quod ibi miserimus, inde exire cum omnis causa nostra mobilia, quod ibidem abuerimus, et ire cum illut ubi voluerimus, et ipsa tradictio lavorata et cultata vona et surta remidtamus at potestate sua et de suis eredibus. Unde pro taliter per combenientia guadia nobis dedit mastalus clericus minister illorum per demandationem et absolutionem ipsorum iohanni comitis et de ipsa sorore sua, et mediatorem nobis posuit rothari filium quondam iohanni de nucerie; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego petrus protonotarius. + Ego Guisenolfus. + Ego mirandus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.