Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXI
Signature: MLXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1046
x
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfi, et septimo anno ducatus illius sirrentu„ et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii eximi principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense aprelis, quartadecima indictione. Ego Alferius diaconus archipresbiter et abbas filius quondam alferi comitis ante testes ad tenendum et laborandum tradidi petri filio quondam ursi ardingu et iaquintu riczu filio quondam petri abitatori de loco nuceria res pertinentes ecclesia sancti maximi que abet in loco angre, ubi casamabele dicitur, que est res ipsa per as fines et mensuras: a parte orientis fine rebus ipsius ecclesie unde bia fuit, inde sunt passi centum nonaginta quadtuor usque bia que modo se anda, et per ipsam biam pergente in partem meridie usque alia bia publica, sunt inde passi quadraginta quinque: a parte meridiei fine ipsius ecclesie, sunt inde passi centum quattuordecim: a parte occidentis rectum mensurati passi septuaginta unum, et ab inde rebolbente rectum in ipsa parte occidentis et exiente usque ad finem de eredes domni arechisi sunt inde passi nonaginta quattuor, et abinde pergente in partem septemtrionis per finem ipsius ecclesie sunt passi octoginta quattuor: a parte septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde passi centum sebtuaginta quattuor mensurati ad iusto passum omini. Inclitum ego ipsorum suprascripti petri et iaquinti tradidit illut per suprascripte finis et mensure, tali ordine, ut amodo et semper, natos nasscentes, illorum et de illorum heredes sint potestatis illut tenendum, fobee et omnis illorum utilitatis ibi faciant iuxta rationem, et casa lingnitia ibi illis faciant et abeant bona sicut meruerit, clusa et cooperta, et semper illis vel illorum eredes ibi residere et abitare, et semper per omnes annos abto tempore illis ipsa traditione laborare de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et ubi meruerit, per omnis annum arbores et bites de bono bitineo plantare, et, ubi meruerit, per omnis annum illut propaginare, et, ubi meruerit, totum illut cludere et semper clusum et salbum illut abere, ut per omnis annum bonum paread laboratum et studiatum, ut semper proficiant et. non dispereant, tantum illis vel illorum heredes integra ipsa, tradictione a completi octo anni, ut amodo se compleant, assingare michi vel ad partem eiusdem ecclesie integra ipsa traditione surta de arbustum bonum bitatum ed operatum; et, ubi meruerit, clusum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, abinde in antea semper illis vel illorum heredes integra suprascripta traditione illis illam laborare de super et de subter, ut semper proficiant et non dispereant, et per omnis annum illis illut salbum abeant et potestatem abeant lilis in ipsa traditione omines ad laborandum mictere, qualiter voluerint. Et amodo et semper per omnis annum illis vel illorum heredes per tempore bindemie faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis assingnare ad ipso missum ipsa tradictione salba, sicut meruerit; et si illis illut vindemiare abto tempore ibique ad palmentum et ipso binum dibidere per medietatem, ipso missum tollat illut medietatem et illis medietatem, faciendum pro parte de sua sorte quod boluerit: sortio de pars predicte ecclesie illis illut reponat in organea, que illorum assingaberimus, et per illis ipsa organea semper fiant bona conciata et studiata, et intus ipsa casa posita et ipso binum salbum faciant, dum illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne, et quicquit ibi seminaberint, sibe si boluerint in pars septemtrionis in paduli que ipsa ecclesia que ibi abet, seminare sibe ortora boluerint facere, potestatem abeant, et de ipsa tradictione et de ipsi paduli deant inde michi vel in pars predicte ecclesie ibique ad airam terraticum secundum consuetudo de ipso locum: tantum per tempore de aire faciat nos scire per omnis annum pro recipiendum ipso terraticum, ut ibi dirigamus missum nostrum et semper, quando boluero, ego potestatem abeamus ibidem pergere pro requirendum ipsa rebus, sibe ego, sibe pars ipsius ecclesie; et per bindemie, donec ibi steterit pro ipso bino recipiendum et per tempore de aire, dum pro ipso terraticum ibi steterit, et quando ego ibi perrexero, qualiter dixi, illis nos nutrire, sicut meruerit et fuerit illorum possibilitate, et palmentatica et airatica ad ipso missum dare per omnis annum secundum consuetudo de ipso locum, et quanti caballi et omini mei per ipsa tempora ibidem direxerimus, illis eum notrire, sicut meruerit, et ipsi caballi sui nutriemus ad ordeum et palea sicut meruerit; tantum ab ipsi octo anni completi, quale tempore illis vel illorum eredes integra ipsa tradictione tenere et laborare noluerint, inclita ipsa tradictione operata et surta de bono arbustum, et, ubi meruerit, clusa remictant ad pars predicte ecclesie, faciendum que boluerit, inde et cum ipsa casa et organea et palmentum totum bonum sicut meruerit, et licead illis inde exire cum omnis illorum causa. Et guadia michi ipsi suprascripti petri et iaquinti dederunt, et fideiussorem michi posuerunt cicerus ardingum de eodem loco fllius quondam iohanni; et per ipsam guadiam obligaberunt se et illorum heredes, ut si omnia suprascripta michi vel in pars predicte ecclesie non adinpleberint, et de suprascripta aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia obligaberunt se ipsi petrus et iaquintus et illorum heredes componere michi, vel ad meos successores, vel in pars predicte ecclesie centum auri solidos constantinianos, quod scripsi ego romoaldus notarius. + Ego petrus notarius me subscripsi. + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1061/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success