useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLXIII
Signature: MLXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1046
  
x
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimari, et octabo anno principatus eius capue, et dux eius amalfi, et septimo anno ducatus eius surrentum, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius fili eximii principi et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie het kalabrie, mense aprelis, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me lidto filio quondam musandi, eo quod ante presentia petri iudici et ante alii testes coniuntus sum at vona combenientia cum sesamus thio meus filius quondam....... presbiteri at dibidendum illut due case fabrite in solario lebate, quod abemus ab intus castello firmamento nucerie, quod sunt coniuncte una in parte orientis coniuncta at fine platea, et alia in parte occidentis at fine alia platea, in quo ibi scale fabrite abemus, et inter ambe iste case ibidem edificatum abemus uno muro, unde fecimus una sorte inclita ipsa casa subter et super quod supra diximus: da parte orientis coniuncta ab ipsa platea, et alia sorte fecimus de ipso solariu suprano de ipsa casa da parte occidentis at fine ipsa platea, unde prius conpreensit ipse sesamus tota et integra ipsa casa subter et super da parte orientis, et ego nominatus lidto compreensit inclitum ipso solarium supranu de ipsa casa da parte occidentis. Simulque et dibidimus ipso katodeum de ipsa casa suprana, et fecimus exinde due sorti par equalis mensura: una fecimus in parte occidentis et alia socia fecimus at parte orientis coniunctum at ipso muro, qui est inter ipse case, unde prius compreensit ego lidto da parte occidentis erga ipsa platea, et ipse sesamus compreensit ipsa socia da parte orientis coniunctum ad ipso muro et casa, quod superius illut compreensit. Ec sortes, qualiter superius fecimus et per partes compreensimus, cum ornnia infra se abentes et cum bice de platee het andita sua et cum omni sua pertinentia unusquisque sue sortionis abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum per partes quod voluerimus, sine unus alter ex nobis vel de nostris eredibus contrarietate, vel requisitione. unde in eo ordine per vona combenientia guadia michi ipse sesamus dedit et mediatorem michi posuit raccu filius quondam iohanni fricennese; et per ipsa guadia obligavit se het suis eredibus, quod si taliter omnia suprascripta michi meique eredibus non adinpleverint, et in suprascripta dibisione firmiter non permanserit, per ipsa guadia componere obligavit se het suis eredibus michi meique eredibus quinquaginta auri solidos constantinianos: preter tantum, si unus ex nobis vel de nostris eredibus de sua sortione legibus perdiderit absque colludio. tunc inter nos exinde restauremus per iamdicta guadia et pena obligata. Quod scripsi ego petrus protonotarius qui interfui. + Ego qui supra petrus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.