Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXVI
Signature: MLXVI
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1046
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimari, Et nono anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et septimo11 Lege Octavo. anno ducatus eius 1 Lege Octavo. sirrentum, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi eximii principis et ducis filii eius, et quarto anno ducatus eorum apulie et calabrie, mense octuber, quintadecima indictione. Ego alferius abbas ecclesie sancti massimi nostra pertinente et de consortibus meis, qui sunt filii quondam alferii comitis, eo quod ante subscripti testes tradidit ad tenendum et regendum nicola molinator, filio quondam basili, inclitum unum molinum pertinentem ipsius ecclesie, quod edificatum abeo in flubio lirno. Ideo, sicut diximus, ipso molinum cum omni pertinentia sua et cum mole et ferraturia sua, et cum trasita et exita sua ipsius nicolai tradidi tali ordine, ut amodo et usque unum annum completum sue potestatis illut tenere, fobee het omnis sue utilitatis iusta ratione ibi facere, et quanta molitura inde tollere et abere potuerit, amodo et usque unum annum completum, totum illut sibi abeant; tantum amodo et usque ipso constitutum, per omnis mense deant ad missum meum, vel de partibus ipsius ecclesie, quinque modia de granum bonum ad medium dominicum plateaticum. Et quando necessum fuerit nobis macenare pro nostrum exspendium de ipsa casa, illut nobis macenare faciant, absque omni molitura. Et quando necessum fuerit ad ipso molinum mole et ferraturia, illut ei dare faciamus. Et si infra ipso constitutum ipso molinum se rupperit, seum si gens super ec cibes benerit, inputante inde sibi pro una die conciandum, ipso molinum conciare faciamus, et quantum opera perdiderit, per rationem de ipsa molitura exinde inputemus: ad ipso constitutum ipso molinum conciatum cum mole et ferraturia sua remictant ad mea, vel de partibus ipsius ecclesie. De qua per combenientia guadia michi ipse nicola dedi et mediatorem mihi posuit iohannes de sellecta, et per ipsa guadia obligavit se ipse nicola et suos eredes, ut si, sicut dictum est, mihi vel in pars ipsius ecclesie non adimpleberit, et aliquid inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se ipse nicola, et suos eredes mihi, vel in pars ipsius ecclesie, triginta auri solidos constantinianos; et quando ipsa molina ruperit, ipse nicola manibus suis ibi adiubare, quod scripsi ego alderissi notarius. + Ego iohannes me subscripsi. + Ego ademarius teste me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXVI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1066/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success