Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXXVIII
Signature: MLXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
x
+ IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI. Quinto anno imperii domni constantini monomachi, Mense aprelis, Quintadecima indictione. Ego nikolaus divina gratia archiepiscopus, undecimo anno pontificatus mei sanctae sedis canusinae ecclesiae, Clarefacio, quoniam marcus venerabilis monachus atque abbas ecclesiae sanctae trinitatis lavoravit unam ecclesiam vicinius hac civitate bari propinquo muro in ipso orto de iamdicto monasterio in honore sanctorum martyrum iohannis et pauli; Tandemque venit ad me nimium obsecrandum, quatenus pro mercede animae meae pergerem in supradictum ortum et dedicarem ei praephatam ecclesiam. Nunc autem bona mea voluntate dedicavi nec non exaudit praece eius libertavi ei ipsam ecclesiam. In ea quidem ratione, ut amodo et deinceps perpetuis temporibus tam ille, quam et suos posteros abbates praephati monasterii sanctae trinitatis licentiam habeant in praedictam ecclesiam, quam a novo fundamine construxit ordinare presbiteros, clericos, seu monachos ibique canonicas horas secundum christianam traditionem nocte dieque canere, pulsum seu campanam sonare. Et quoscumque presbiteros aut clericos, sive monachos ibidem ordinaverint, nulla sit michi licentiam, nec ad meos posteros illos excommunicare, aut ex eadem ecclesiam deicere sine certa et probata culpa, ut ecclesiasticus mos continet. Et qualiscumque oblatio, vel de votum munus in eandem ecclesiam intraverit, in sua suorumque posterum abbatum sit potestate, vel quibus eandem ecclesiam ad regendum dederint, sine mea meisque posteris contradictione. Nam et ego prephatus archiepiscopus hanc obligationem facio, ut si ego aut mei successores ea quae praeleguntur vel ordinatim eidem marci venerabili abbati, vel ipsius posterioribus per hunc libellum a nobis concessa sunt observare nequiverimus, nos et nostri successores obligata pena subiaceamus componere illi illiusque posteriores centum solidos, et taciti in futuro exinde maneamus omni tempore et ea quae a nobis instituta sunt in hoc testamenti libellum percompleamus et observemus omni tempore, qualiter supra concessum et institutum est per nostram pontificalem auctoritatem. Hanc autem nostrae concessionis atque libertationis seu plumbei nostri sigilli conscriptionem scribere iussimus per manus lademarii subdiaconi et scriniarii nostrae sanctae barinae ecclesiae, quam et hic propriis manibus me subscripsi Mense et indictione supranominata. + Nykolaus qui supra gratia domini archiepiscopus sancte sedis canusine ecclesie + + + (Plumbeum sigillum)
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, pp.34-35, -, Estratto da ALIM
Comment
1053 papa Leone IX conferma un'altra chiesa, donata dall'arcivescovo, all'abate Marco ed al monastero: CDC VII, p. 211s. Nr. 1186 (aggiunte di Horst Enzensberger)
Bibliography:
- ''Monasticon Italiae III: Puglia e Basilicata'' a cura di Giovanni Lunardi , Hubert Houben, Giovanni Spinelli. Prefazione di Cosimo Damiano Fonseca. Cesena 1986 (Monasticon Italiae. Repertorio topo-bibliografico dei monasteri italiani, 3) S. 36 Nr. 38
- Giovanni Vitolo, Insediamenti Cavensi in Puglia. Galatina 1984 pp. 96-97.
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXXVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1078/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success