Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXXXIX
Signature: MLXXXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, Et nono anno ducatus eius amalfis et sirrenti, Et sexto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense september, prima indictione. Ante me amatum iudicem coniuncti sunt leo monachus et prepositus monasterii sancte trinitatis, qui constructum est in pertinentia mitilianensi, actum salerno, cum petro clericus filius quondam iohanni miri abitantes de locum nucerie, ipse leo monachus pro pars et vice sancte trinitatis, et pro pars et vice monasterii sancti petri, quod edificatum est intus anc salernitanam civitatem, quem petrus iudex olim a nobo fundamine construxit, et per ipsum petrus clericus ostensum est unum brebem continentem, qualiter ante os annos petrus clericus et abbas cappelle palatii filius quondam petri clerici et abbatis tradiderat ipsius iohanni genitor predicti petri clerici una pecia de terra sua in locum nucerie, ubi ammunticello dicitur a suptus ecclesia sancti quirici, qui est per finis et mensurie: A parte meridie fine via puplica, inde passi quaddraginta septem; a parte occidentis fine sua et de consortibus suis, inde passi centum sexaginta; a parte septemtrionis fine illorum, inde passi triginta unum; a parte orientis fine illius et de eius consortibus, et coniungente in ipsa via priore, inde passi centum sexaginta mensurati ad iuxto passum sicut ipso brebem continet, qui scriptus est per iohannes notarius de tricesimo septimo anno principatus domni nostri guaimarii, et octabo anno principatus domni guaimarii eius filio, de mense ianuarii, nona indictione; et ibidem subscripti iohannes et iaquintus notarii. Et per ipsum leo monachus et prepositus hostensa est una cartula, qualiter ante os annos ante presentia iohanni iudici ipse petrus clericus filius ipsius petri clerici et abbati, et grisa filia quondam guaiferii, qui sunt biri et uxor, per ipsa cartula ante presentia ipsius iohanni iudici et testes, secundum legem et consuetudo gentis romanorum, benundedera petrus presbiter et monachus et preposito tota ipsa suprascripta pecia de terra que erat abellanietum per supradictas fines et mensuras; ipse petrus clericus benumdederat inde tres partes, et ipsa grisa benundederat inde quartam partem, et ipse petrus presbiter et prepositus illut emerat pro parte ipsius monasterii sancti petri, quam et pro parte ipsius monasterii sancte trinitatis. Tamen ut siat divisa ipsa suprascripta rebus iuxta rationem in octabam partem per ipsi centum sexaginta passi; et prius inde compreensit pars predicti monasterii sancti petri tres partes, quale voluerit adunate cum bice de via sua, et ipse relique quinque partes comprehendat adunate partes predicti monasterii sancte trinitatis cum bice de via sua, ad faciendum partes predicti monasterii illarumque rectores omnia, quod voluerint, sicut ipsa carta continet, que scripta est per romoaldus notarius de vicesimo secundo anno principatus suprascripti domni guaimarii, et secundo anno principatus eius capue, et primo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, de mense december, octaba indictione: et ibidem scriptum ipsum iohannes iudex. Modo autem, ut diximus, ante me ipsum petrus clericus de nucerie filius ipsius iohannis, qui ipsa rebus per ipsum brebem ad pastenandum et lavorandum comparare habuit, cum ipsum leo monachus et prepositus coniuncti sunt ipsum leo pro pars de amba ipsa monasteria, et per absolutionem domni adelferii benerabili abbati de suprascripta monasteria, et ipse petrus clericus filius ipsius iohanni, per combenientiam remiserat ipsius leoni monachi predictum ipsum brebem, ad faciendum inde pars de ipsa monasteria, quod voluerint; et ipse leo monachus et prepositus iterum per combenientia per absolutionem ipsius domni adelferii abbati, pro pars de ipsa monasteria tradidit ipsius petri clerici filii predicti iohanni de nucerie, coram mea presentia et ante subscriptis idoneis hominibus, integram ipsam peciam de terra cum abellanietum per supradictas fines et mensuras; in tali ordine, ut oc anno ille et suos heredes abscidant inde ipse abellanee, et dividant ipsa lignamina de ipse abellane ibidem per medietatem; pars predicti monasteria tollat de ipsa lignamina ibidem medietatem, et ipse petrus clericus filius ipsius iohanni tollat sivi ipsa alia reliquam medietatem de ipsa lignamina, faciendum per partes de ipsa sua sortione de ipsa lignamina, quod voluerit; et amodo et semper inclita ipsa suprascripta traditione ad sua et de suis heredibus sint potestatis fovee et omnis sue hutilitatis iuxta ratione ibidem facere, sicut meruerit; et oc anno faciant ibidem facere unum applictum de casa lignitia clusum cohopertum cum scandole, sicut meruerit, et liceat ille et suos heredes in ipsa rebus homines ad lavorandum et residendum mittere, iuxta rationem, et suas utilitates iuxta rationem ibidem facerent, sicut meruerit; et unde meruerit illas cludere, et clusam illam haberet curam et vigilationem inde habere, et salbam illas facere, sicut meruerit; et totas illas pastenare arbores et vites de vonis bitineis, amodo et pomis iuxta rationem, ut in completi duodecim anni ille et suos heredes tota ipsa tradictione abeant pastenata et surta de vono arbusto bitatum et pomis, sicut de tantos annos locus ipse meruerit; et da inde in antea per omnis annum tota ipsa tradictione apto tempore lavorare et cultare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit; ut semper in melius proficiant et non dispereant; et per omnis annum vonum pareat lavoratum et cultatum, et salbum et clusum, unde meruerit amodo et semper. Et per tempore de vindemie, amodo et semper, per omnis annum ipse petrus clericus filius predicti iohanni et suos heredes faciant scire pars predicta monasteria, ut ibidem dirigat missum illarum, et ille et suos heredes apto tempore tota ipsa traditione bindemiare, et vinum ipsum ibidem ad palmentum procurare, et ipsum applictum de ipsa casa adsignare ad ipsum missum de ipsa monasteria clusum copertum, sicut diximus, ut ibidem faciant ipsum missum suas utilitates, quale voluerit iuxta rationem, e poma indeque apto tempore colligere, et de omnis vinum et pomam, quam inde exierit, medietatem inde dare ad pars predicta monasteria, medietatem inde sivi habere. Et amodo per omnis annum pars predicta monasteria deant ad ipsum petrus filius predicti iohannis et ad eius heredes ibidem horganea bona da vinum, et ille et suos heredes per omnis annum ipsa organea conciare, et studiare, et reponere in casa sua aliud quod in ipsa traditione amodo et semper habuerit lignitia et in ipsa organea mittere sortionem predicta monasteria de ipso vinum salbum faceret, donec illut inde tulerit pars prefata monasteria, absque degeneratione et igne et mures. Missum predicti monasterii, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis eum nutrire secundum illorum possivilitate, et per omnis annum daret eis palmentaticum una gallina bona. Et de quod per annum in ipsa traditione seminatum fuerit, deant inde terraticum in pars predicti monasterii, sicut consuetudo est per ipso locum. Et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea eadem res ille et suos heredes tenere et lavorare noluerit, inclita ipsa rebus bona lavorata, surta, salba, cum ipso applictum de ipsa casa clusum copertum, remittant a pars predicta monasteria, faciendum inde omnia, quod boluerint; et liceat ipse petrus clericus filius predicti iohannis et eius heredes, et omines, quod ibidem miserint, inde excutere ipsa alia casa, quod ibidem habuerit, et omnis illorum mobile, et ire ubi voluerint, sine contrarietate de pars ipsorum monasteria, aut cuiquam hominibus, et ipsa rebus cum ipso organeum et cum ipso applictum, totum salbum, sicut dixi, remittant ad pars predicti monasterii, sicut supra dictum est. Et per combenientia per iussionem ipsius domni abbati, ipse leo monachus et prepositus pro pars predicti monasterii sancti petri et sancte trinitatis guadiam ipsius petri clericus dedit, et fideiuxorem ei posuit romoaldus de locum nucerie filius quondam romualdi notarii; et per ipsam guadiam obbligavit se ipse donnus abbas per combenientia, et successores suos, et pars predicti monasterii amodo, et dum rebus ipsa tenuerit, ipse petrus clericus filius predicti iohanni et eius heredes defensarent eis suprascripta tradictione cum bice de via sua da omnis homines omnique partibus. Et si taliter, sicut dictum est, eidem petri clericus, et ad eius heredes non adinpleverint, et illut vel exinde removere aut contrare quesierint per combenientia per ipsam guadiam obligavit se ipse domnus abbas et successores suos, et pars iamdicta monasteria componere ipsius petri clericus filii predicti iohannis, et ad eius heredes, quinquaginta anni solidos constantinianos, et taliter pro parte ipsius petri clerici et abbati tibi petri notario scribere precepi. + Ego leo presbiter et monachus. + Ego qui supra amatus iudex. + Ego romoaldus me subscripsi. + Ego madelmo notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXXXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1089/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success