Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXXXI
Signature: MLXXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus princeps, et nono anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus eius surrenti, et sesto anno principatus et ipsorum ducatum domni gisulfi eximii principis et ducis filii.eius, mense iunius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me alferius archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes tradidi ad romoaldus filius quondam iohanni clerici de locum nucerie una pecia de terra baciba, que est pertinente predicte ecclesie que est in locum nucerie, ubi dicitur ad campum maioni, et est ipsa pecia ex omni parte fine predicte ecclesie, tali hordine illut ipsius romoaldi tradidi, ud amodo et usque nobem anni completi illut eos tenere et dominare et illut eos lavorare et per omne annum illut seminare sicut meruerit, et per omne annum faciant per tempore de aree faciant me vel pars predicte ecclesie scire, ud ividem dirigamus aut pergamus missum nostrum et ipsum romoaldus et suos eredes ipsi lavori recolligant et tritulent et deant illum ividem ad ipsum missum nostrum terraticum de ipsa rebus, quomodo est consuetudo de alia rebus de predicte ecclesia de ipsum locum nuceria, et missum de predicta ecclesia illut nutriant secundum suam possivilitatem et ad equum de ipsum missum de ipsa ecclesia illut nutriant ad palea et ad ordeum; ad ipso constitutum completum remittant ipsum romoaldus vel suos eredes ipsa pecia de terra ad ipsa ecclesia, sicut meruerit, Unde per conbenientia guadiam michi ipsum romoaldus dedi et mediatorem michi posuit seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes. Quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine ipsum romoaldus et suos heredes michi et ad pars predicte ecclesie non adimpleverit et aliquit inde contradixerit per combenientia per ipsa guadia componere obligavit se ipsum romoaldus et eius eredes michi et ad pars predicte ecclesie viginti auri solidos constantinianos. Quod scripsi ego petrus notarius. + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MLXXXI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1081/charter>, accessed at 2025-01-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success