useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MLXXXII
Signature: MLXXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
  
x
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et nono anno ducatus eius amalfi, et octabo anno ducatus eius syrrenti, et sesto anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense iunius, quintadecima indictione. Memoratorium factum a me romoaldus filius quondam iohanni clerici de locum nucerie, eo quod ante subscripti testes tradidit michi alferius archipresbiter et abbas ecclesie sancti maximi una. pecia de terra baciba pertinente predicte ecclesie, que est in locum nucerie, ubi dicitur ad campum maioni, et est omni parte ipsa pecia de terra abet finis de ipsa ecclesia, tali ordine illut michi tradidi, ud amodo et usque nobem anni completi, illut eos teneamus, et dominemus, et illut lavoremus, et per omnis annum illut seminemus, sicut meruerit, et per omnis annum faciamus pro tempore de aree faciamus nos scire ipse abbas vel successores suos, vel pars predicte ecclesie, ud ividem dirigant missum illorum, et ego et meos eredes ipsi lavori recolligamus, et tritulemus, et demus medietatem ad ipsum missum terraticum de ipsa rebus, quomodo est consuetudo de alia rebus predicte ecclesie, et nos ipsum missum nutriemus secundum nostra possivilitate, et equum de ipsum missum nutriemus ad palea et ad ordeum. Ad ipso constitutum completum remittamus ipsa rebus ad pars predicte ecclesie. Unde in eo hordine per vona conbenientia guadiam michi ipsum abbas dedi et mediatorem michi posuit monaldus presbiter filius quondam (deest nomen); et per ipsa guadia obligavit se ipsum abbas et pars predicte ecclesie, ut tota suprascripta traditione defensare nobis da omnis omines omnique partibus cum bice de via sua. Quod si taliter etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego petrus notarius. + Ego alferius nominatus diaconus archipresbiter et abbas. + Ego petrus presbiter et primiclericus. In fine legitur: Ab oriente passi LIIII, a Sebtemtrione passi XXXII, ab occidente passi LVIII, a meridie passi XXXIII.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.