Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MXCVIII
Signature: MXCVIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
x
+ In nomine domini tricesimo hanno principatus salerni domni nostri guaimarii gloriosi principis, et nono anno ducatus eius amalfi et sirrentu, et sexto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi eximii principis et ducis filii eius, mense nobember, prima indictione. Ego concilius presbiter filius quondam iohanni de locum malluni pertinentia nucerie, ante subscripti testes, sicut michi congruum est, vona etenim mea voluntate per anch cartulam donationis dono et trado vobis ise filie mee et iockardi, qui sitis amboque coniugati vir et uxor et filii quondam leoni ...... de locum nucerie inclita rebus mea, quod ego abeo in locum malluni et per finibus et pertinentiis uius nucerie, monte et plano, cultum vel incultum, cum finis et viis suis, de movile et stavile, quem modo abeo; inclitum illut vobis predicte ise filie mee, et tibi iockardi genero meus donabit et.tradidit, tali ratione, ut amodo et omnibus diebus vite mee vobis predicti vir et uxor tollatis et abeatis exinde medietatem, et ego qui supra concilio presbiter tollamus et abeamus exinde aliqua reliqua medietate, per partes faciendum de ipsa frudia omnia quod voluerimus; et ipse iockardus obligavit se michi una cum ipsa uxore sua lavorare, et de ipsum lavores, quod illut fecerit, sic illut dividamus, sicut superius diximus, per medietatem: illis medietatem, et nos aliam medietatem, et ad die obitis mei deant ipse iokardus et eius heredes duodecim auri tari boni pro meis salutis anime per manu .… cui ego me in manum commisero dixtribuendum et tota et inclita alia medietate de suprascripta rebus, quod est movile et stabile, perbeniant ad potestate vestra qui supra viri et uxori, vel de vestris heredibus, faciendum exinde omnia quod volueritis, sine omni contrarietate mea et de alias eredes meas, septo de quantum ante os tempore benditum abeo iohanni notario per firma cartula, vel ad aliis ominibus, quod non est ad meam potestatem, quot illut vobis dare non possumus; nam ipso aliut quod est ad mea potestatem de stavile et de mobile, post meumque transitum obitum faciatis de eam, ut superius diximus, quicquit omnia quod volueritis. Iterum declaro ego concilio presbiter, quia modo abeo unum parium de baccie, ut amodo a presentis siant ad vestra potestate, una genka abente pilo rubio, faciendum inde et filiis que fecerint omnia, quod voluerint; et de ipsa alia baccia, que remanserit et filiis que fecerit, cum illa lavorare usque in diebus vite mee, et de ipsi lavori, quod cum illam fecerit, nos et illis bivamus, post obitum meum ipsa baccia et filiis que fecerit, fiant ad potestatem de sikaita et iaquintellum et de illorum eredes, medietatem ipsius sikaite et alia medietatem ipsius iaquinti, faciendum per partes quod voluerint, hec omnia, ut superius legitur, illut vobis vestrisque eredibus eos abendum et faciendum de eam omnia, quod voluerit, cum omnia intro se abentibus, et cum bice de viis suis, unde pro taliter per convenientia ego concilio presbiter guadia tibi iokardi dedit et fideiuxorem tibi posuit petrus filius quondam venedicti sogari; et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus antistandum vobis vestrisque eredibus tota et inclita suprascripta mea donatione, ut superius legitur, da omnis omines omnique partibus, et si taliter etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum constantinianorum. Et taliter scribere rogavimus te iohannes notarium, actum nuceria. + Ego petrus diaconus et abbas. + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MXCVIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1098/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success