Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MXCIV
Signature: MXCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1047
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus Salerni domni nostri guaimarii gloriosi principis, et decimo11 Nono. anno ducatus amalfi, et nono anno ducatus eius sirrenti, et septimo22 Sexto. 1 Nono. 2 Sexto. anno suprascriptorum principatum et ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis eius filio, mense octuber, prima indictione. Ideoque ego mulier nomine bella filia quondam risi et uxor sum landoni filii, quondam bisantii, clarefacio, quoniam a magna infirmitatem sum oppressa, unde spero vitam finire. Sed tamem adhuc integram habeo mente et recte loqui valeo, cogitare cepi que dei sunt iudicia, et oc mundum instabile, ne subito die mortis michi eveniad, et rebus meis iniudicata relinquam, idcirco combocavi erga me essendum iamdictus viro meus, in cuius mundium me subiacere palamfacio, et unaque cum ipso iudico atque dispono et in manum illut committo ad mirandu cognatus meus filius supradicti bisantii, quomodo et qualiter post meum hobitum de causis meis fiad prehordinatum, et exinde pro animam meam datum. Primitus quidem volo, ut casam meam, quod communiter habeo cum senda sororem meam a pars aloare ienitrice nostra intus castellum caputaquis sortionem meam fiat exinde benundata et pretium, quod inde tultum fuerit, medietatem exinde beniad ad potestatem predicte sorori mee. Simulque siad benumdatum unum pannum meum, quod habeo de brachia triginta et una colcetra, et una lenola, et pretium, quod inde fuerit tultum, cum medietate de ipsa casa, totum illut siat datum pro meis salutis hanime per pauperes et sacerdotes, seu per benerabilia loca, hubi melius deus inspiraverit. Ad amata cognata mea beniad ad eius potestatem una bellosa. Ad iemma cognata mea detur ei una camisa. Ad aloara beniad ad eius potestatem una larga. In ecclesia sancte marie de intus civitate nova caputaquis detur hibidem plaione unu. In sancto blassio plaione unu. In sancto nicolao de loco castrezzano planeta una. Reliqua vero rebus mea stabile et mobile, undecumque aut quomodocumque michi est pertinentes per tota finibus caput aquis seu lucanie, totum et inclitum beniad ad potestate supradicti landoni viri mei et de eius heredes, faciendum inde omnia, que eorum placuerint. Et cuicumque sortionem meam de ipsa casa benumdata fuerit, siad eius defensatam per heredes meos, cum bice de viis suis, et cum omnibus inde pertinentes ab omnibus hominibus omnique partibus, tanquam si ego illut benumdasset et heredes meos obligasset ego. Unde obligo heredes meos, ut si de ec omnia, ut superius disposui et iudicavi, aliquid exinde contradixerit et retroare, seu removere illut quesierit, et quodcumque causationes exinde preposuerit, et omnia non adimpleverit, sicut superius legitur, in pena siant obligati ille heredes meos, qui talia aiere presumpserint ad componendum supradicto mirandi, cui in manu illut commissimus, et cui scriptum istum in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos. Et quod superius disposui et iudicavi, omni tempore firmum stavilemque permanead. Unde pro omnia, ut dictum est, adimplendum per consensum supradicti viri mei guadiam tibi iamdicto mirandi dedimus, et mediatorem tibi posuimus petrus clericus filius quondam remedii presbiteri. Et taliter scribsi Ego iohannes subdiaconus et notarius per indicatione de subscripti testes. + Ego marcus presbiter + Ego russu presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MXCIV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1094/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success