useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCVI
Signature: MCVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1048
  
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, Et decimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, Et septimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense octuber, secunda indictione. Memoratorium factum a nobis amando filio quondam iohannis de loco bineale et lodelgardus filius quondam rigale, ante presentia Ademarii comiti et iudici per combenientia tradidimus guidoni et iohannis germani filii quondam iohanni Inclitam medietatem de tota terra cum casa frabrita salarata, quod nos et ipsi germani abemus intus anc salernitanam civitatem a super platea que pergit ad portam rotense et a parte occidentis coniuncta est ipsa terra cum casa ad alia platea, et de ipsam medietatem michi iamdictus lodelgardus pertinet due sortis, et michi iamdictus amandi de ipsa medietate de predicta terra cum casa pertinet tertiam partem, reliqua vero medietate de tota ipsa terra cum casa est pertinentes ipsorum guidoni et iohanni. In oc hordine ipsa medietate nostra de ipsa casa ipsorum guidoni et iohannis tradidimus, qualiter conciata et edificata est, ut amodo et usque quattuor anni completi, ad illis et ad illorum heredibus sint potestatis illam tenere et dominare, fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ibidem facere, et ibidem residere et abitare cum ominibus illorum, et ad residendum dare cui boluerit iusta ratione, et quantum prodem et censum inde tollere potuerit, totum illut illis sivi abere, et per omnis annum dare nobis censum pro ipsa traditione: In festivitate sancte marie de mense september quinque tari boni et medium ut per caput badant; ad completo ipso constituto liceat illis de ipsa medietate de ipsa terra cum casa et.illorum heredibus excutere omnis illorum mobile, et portaret illut ad ipsa illorum medietate de ipsa terra cum casa seu ubi boluerit, sine cuiuscumque contrarietate; et inclita ipsa traditione remittant ad nostram potestatem salba iusta ratione faciendum inde omnia, quod voluerimus; et si voluerimus ad residendum illam demus cui boluerimus. Tantum, si aliquando tempore nos et nostris eredibus, amodo ipsa medietate de ipsa terra cum casa vel ex ipsa datura aut bindituram habuerimus, non habeamus cuicumque illa vel ex ipsa potesta dare, aut per qualibet titulum alienare: solummodo ipsorum germani et ad illorum heredibus illam demus ad iusto baliente pretium, que iuste fuerit appretiatos per sapientes homines; et faciemus illis inde scire pro illut emendum per tertio constitutum de duodecim in duodecim dies, pro illut emendum ad iusto baliente pretium, sicut supra dictum est. Et si infra ipsa constituta illut emere noluerit ad iusto pretium, sicut dictum est, tunc post ipsa constituta liceat nos illut dare cui boluerimus; Nam si ante ipsa constituta cuicumque illam vel ex ipsa dederimus, sine illorum et de illorum heredibus solutione, sic ut de nostra potestate esset substractum, sine pretium perveniant ad illis et ad illorum heredibus potestate, faciendum inde omnia quod voluerint; et si illis et illorum heredibus ipsa illorum medietate de ipsa terra cum casa daturam aut bindituram abuerint, vel ex ipsa similiter nobis nostrisque heredibus illam deant ad iusto baliente pretium, et omnia nobis inde adimpleant, qualiter nos eorum adinplere debemus de ipsa tignatione, sicut supra legitur; et per combenientia ipsi guido et iohannes guadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt se ipsis, et per ipsa guadia etc: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantianorum. Sic tamen oc memoramus, ut per omnis annum deant nobis in ipso constitutum pro ipso censum sex auri tari boni, michi amandi duodecim ipsi tari, et michi rolegardus quattuor tari; et si generationes super anc cives benerit, illis nos recipiant in ipsa traditione ad abitandum, dum ipsa gens super anc cives steterit, et inputemus nobis inde pro ipso censum per rationem. Et a quo ipsa gentes de ipsa terra perrexerit, post octo dies ipsa traditione remittamus in suprascripta ratione; quod scripsi ego petrus notarius. + Ego qui supra ademari iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.