Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCVIII
Signature: MCVIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1048
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et decimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et septimo anno principatus et ducatus domni gisolfi eximii principis et ducis filii eius, mense december, secunda indictione: memoratorium factum a me iohannes venerabilis abbas ex monasterii sancte sofie, que sita est intus cives salerni, eo quod ante subscriptis idoneis omines per combenientia tradidit mari filii quondam sellicti, et iaquinti filii iohanni, et mulieri nomine maralda relicta quondam petri clerici, qui est congnatus ipsius mari, et socera ipsius iaquinti, qui sunt abitatori de locum nucerie, vice ipsius monasterii, quam et pro vice gemme relicta quondam guaiferii comitis, qui ipso monasterio a nobo fundamine construssit, et filii quondam guaimarii comitis tota et inclita sortione de omnis rebus,quod pars predicti monasterii et ipsa predicta gemma habet in locis, ubi orta et ad pinillu dicitur, ipsius mari exinde tradidit de omnis ipsa rebus tertia parte et ipsius iaquinti alia tertiam partem, et predicte maralde similiter exinde tertia parte in oc ordine, ut amodo et usque tridecim anni completi totum et inclitum illut ad illorum et ad eorum eredes sint potestatem tenendum, dominandum et fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ibidem facere; et totum illut laborare et cultare, sicut meruerit, et seminare et recolligere, et quantum vinctualium et binum ibidem fecerint, illorum sint potestate; tantum per omnes annos deant ividem terraticum de omnis vinctualiu et de ipso linum ibi seminatum fuerit ad pars ipsius monasterii et predicta gemma secundum consuetudinem de ipsi locis. At completi autem ipsi suprascripti tridecim anni, ut amodo se complant, tunc tota et inclita ipsa suprascripta rebus revertas at potestate predicti monasterii et iamdicte gemme, faciendum quod voluerint, de qua per convenientia guadiam mihi ipsi omnes suprascripti et suprascripta dederunt, et mediatorem mihi pro pars ipsius monasterii posuerunt se ipsis, et per ipsa guadia etc: Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Tamen omnia suprascripta retinet ipsa predicta maralda per voluntate de mundoalt sui. quod scripsi ego petrus presbiter et notarius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCVIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1108/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success