useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXXIII
Signature: MCXXXIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini trigesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et undecimo11 Duodecimo. 1 Duodecimo. ducatus eius amalfi et22 Undecimo. sirrenti, et hoctabo anno principatus et ducatus domni 2 Undecimo. nostri gisolfi eius filii, mense aprilis tertia indictione. Memoratorium factum a me mari filio nicole, eo quod ante subscripti testes per combenientiam guadia michi dedit bisantius filius quondam petri de correianu et mediatorem michi posuit andrea filium quondam ciceri de ipso locum, et per ipsa guadia obligavit se, ut tollere et abere sibi legitimam uxorem mulier nomine berta filia andree presbiteri, que est genetricem meam, et daret ei quartam de omnis rebus et causam suam, sicut lex et consuetudo est homini langobardi dandum ad suam uxorem, et si taliter, ut dictum est, nobis et ipsius genetrici mee non adimpleberit, et aliquit inde contradixerit, componere obligavit se nobis, et cui brebem iste in manum paruerit, triginta auri solidos constantinianos et, sicut dictum est, nobis adimplerent, et per suprascripta guadia obligavit se ipse visantius, ut predicta genetrice mea vene abere et colere sibi legitimam uxorem, sicut eius fuerit possibilitatem, et iniuste ei non facere; et si iniuste ei fecerit, ut de quante vices a me vel da ille homo, cui brebem iste in manum paruerit, fuerit pulsatus et evbangelia ei parata fuerit, et non fuerit nobis exinde ausus iurare secundum legem, per omnes vices nobis inde componere se obligavit biginti solidos, pignera que inde pignerata fuerit absque iustitia fiat retdita. Et unc brebem scribsi ego dauferius notarius. + Ego alderissi notarius me subscripsi + Ego ursus me subscripsi. Haec membrana continet aliud Instrumentum, ut infra: + In nomine domini trigesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, et undecimo anno ducatus eius amalfi ……. ducatus domni nostri gisolfi eius filii, mense aprilis, tertia indictione. Ego vir visantius ……. te mulier nomine berta filia andree piesbiteri ad meo sociabit coniugio et pro unc scribtum ...... verte uxoris mee quartam enim partem de omnibus rebus substantie mee quod abes ……. ratione, sicut diximus, quartam partem tivi exinde tradidi iusta ……… et neque a me neque a nullus hominem abeatis exinde aliqua requisitione ………… abeatis. Quod vero scribtum morgincab in eo hordine perpetue ……. rogavimus te dauferius notarius. + …….. + Ego ursus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.