useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXLIV
Signature: MCXLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini Tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaymari glorioso principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et syrrenti, et undecimo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni Gysulfi eius filii eximii principis et duci, mense nobemver, quarta indictione. Memoratorium factu a me iohannes abbas monasterii sancti archangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, Eo quod ante subscriptis ydoneis hominibus huna cum halefanto advocatore predicti monasterii ad pastinationis hordine, nato nascente, in tertia parte tradidimus huna pecia de terra predicto monasterii contra pars ancilla dei per as mensuras; incipiente de ipso termite secus ipsa bia, et badit a pars occidentis, et badit rectum in pars septemtrionis, sunt passi triginta huno; et a pars meridie, abiente per ora iusta via publica, sunt passi quinquaginta nobem;a pars orientis, descendente per rifaneo de vinea prephati monasterii, habet passi triginta uno et cubitum hunum: de subtus a pars septemtrionis, habiente contra pars septemtrionis, havet passos, sicut badit in pars occidentis, passos quinquaginta tres, mino palmo uno, et coniunget ex omni parte mensura ad iusto passum cum linea mensuratum, vobis leomari et grimoaldi germanis et filiis georgi, ut licead vos et vestris heredibus, nato nasciente, fobere, lavorare, binea pastinare, pomis et salices plantare, et omnis vestre hutilitatis hividem facere. Et licentiam habeatis in rebus predicti monasterii introyre et iusta ratione arbores incidere ad ipsa pecia de terra cludendum, et pedamen faciendum, et inter ipsi passi habeatis vestre sedilie, et orto iusto per signulos. Et quicquic vinum vel fruge inde exierit, usque annos septem, vobis vestrisque heredibus sint potestati, absque omni contrarietate nostra, et de nostris posterioribus, et pars ipsum monasterium. Post completi ipsi septem anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nasciente, factum paratum detis inde ad palmentum tertiam pars, et de omni fruge tertiam pars vobis vestrisque heredibus habeatis exinde ipse due sorti. Et amodo et semper nos nostrisque posterioribus, et pars predicti monasterii defensemus vobis vestrisque heredibus cunta supradicta pecia de terra da omnis humana persona cum omnia intra se habentibus et vice de viis. Nam si ipsis inde exierit, et eiusque heredibus exire voluerit, licentiam habeant cum omnia sua mobilia, et periere hubi voluerit. Et si usque tres annos iterum hividem fuerint rebersis, igitur ipsa clusuria eorumque heredes redeat potestati in supradicta ratio illud habendum. Quod si taliter etc. Posito fideiussore Urso filio quondam lohannis rinco de loco Ancilla Dei; statuta est mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Et hunc brebem scripsi ego landus presbiter et notarius; actus Cilenti. + Ego urso. + Ego mirando.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.