useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXXXVI
Signature: MCXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
  
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimari Glorioso principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et11 Undecimo. sirrenti et decimo22 Nono. anno suprascriptorum 1 Undecimo. 2 Nono. principatuum et ducatum domni gisulfi eius filii eximii principis et duci, mense aprilis, tertia indictione. Memoratorium factum a me iohannes abbas monasterii sancti arcangeli qui situm est in mons coraci de cilento, eo quod ante ydoneis subscripti hominibus huna cum alefanto advocatori predicti monasterii per convenientia tradidit adque remisi due pecie de terre super et subtus ipsa bia publica contra pars ancilla dei rebus eidem monasterio ad pastinationis hordine in tertia pars tibi urso filio quondam callini per has mensura. In primis ipsa huna pecia de terra super ipsa bia a pars occidentis sunt passi triginta quinque: de super a pars meridie passi quadraginta nobem et cubitum unum: orientis partibus abet passi quadraginta uno et cubita dua, et per ora ipsa bia usque in prima fine sunt passi quadraginta octo. Et ipsa alia pecia subtus ipsa bia habet mensura: a pars occidentis passi nobem et per ipsa bia passi quadraginta: a pars orientis sunt passi viginti duo et cubita dua: de subtus a pars septemtrionis usque in prima fine sunt passi quadraginta huno, cum omnia infra se habentibus ad iusto passum cum linea mensuratum et cum vice de viis, ut liceat ipsum urso et eius heredes, nato nascente, ipse rebus fobere, lavorare, vinea, pomis, salices pastinare et omnis sue hutilitatis hividem facere, et licentiam haveat ipse et suis heredibus in rebus predicti monasteri introire, et iusta rationem arbores inde incidere pro clusurie et pedamen faciendum, et hamodo et usque annos septem quicquid vinum vel frugem inde exierit, vobis vestrisque heredibus sint potestati; post completi vero annos septem de ipsa rebus subtus ipsa via detis ad predictum monasterium medietatem et in ipsa medietate habeatis infra ipsi passi sedilie et platea cum iusto horto habeatis a foris secus ipsi passi, et detis nobis nostrisque posterioribus, et pars ipsum monasterium ad palmentum factum paratum tertiam pars, et de omni fruge tertiam pars vobis vestrisque heredibus, nato nascente, haveatis ipse due sortibus, sine omni contrarietate mea, et de meis posterioribus, et pars ipsum monasterium. Nam si bos vel vestros heredes inde exieritis, licentiam habeatis exire cum omnia vestra mobilia et periere hubi vobis placuerit; et si usque tres anni iterum in ipsa rebus rebersi fuerit, iterum ipsa rebus vobis vestrisque heredibus sint potestati, absque omni contrarietate mea vel de meis posterioribus et pars ipsum monasterium. Quod si taliter etc. Statuta multa viginti solidorum auri Constantini. Quod si taliter omnia adinplendum guadia michi, mecum adesset predicto advocatori, dedit ipso urso et fideiussorem michi posuit iohanne filium petri musuricla. Et hunc brebem scribsit ego landus presbiter et notarius actus cilentus feliciter. + Ego urso + Ego mirando.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.