Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXLII
Signature: MCXLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1050
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, Et duodecimo anno ducatus eius amalfis, Et undecimo anno ducatus eius sirrenti, Et nono anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis Et ducis filii eius, mense Iulius, tertia Indictione. Ego bibo filius quondam petri de locum transboneia Clarifico, quoniam pertinet michi habere rebus in eodem loco transboneia, ubi catagrisulum dicitur, que est terra cum castanietum, Et est infra hec finis: De pede, quod est a parte septemtrionis, fine bia que discernit a rebus iohanni cognato meus, filius quondam iaquinti apuliense: A parte occidentis fine medio ballone, qualiter ascendit et coniungit in media serra, et per ipsa serra rebolbente in parte septemtrionis et descendit per medio serrone in ipsa parte septemtrionis, et coniungit in ipsam biam priore fine. De iamdicta rebus infra predicte finis pertinet inde michi quartam partem, de relique tribus partibus pertinet michi infra predicte finis integram partem, que fuit iaquintus filius quondam landoni, et gentile filius quondam faracki. Et congruum est michi illut benundare ipsius iohanni cognato meus filio suprascripti iaquinti, Et ideo ego supradictus bibo, sicut michi congruum est, mea bona bolumtate, per anc cartulam coram presentia siconem comitem et iudicem bendo tibi suprascripto iohannes cognato meus integram ipsam quartam partem et integram ipsam partem, que fuit predicti iaquinti et gentile, de tota suprascripta rebus infra predicte finis, cum omnibus que intra ipsa quartam partem, et intra ipsam partem, que fuit ipsorum iaquinti et gentile sunt, cuntisque earum pertinentiis et cum bice de viis suis. Ea ratione, ut integram suprascripta mea benditione semper sit in potestate tuaque iohannis et de tuis heredibus, et liceat te et tuos heredes de ea facere omnia, quod volueritis. Et propter confirmationem uius benditionis ego supradictus bibo suscepi a te predictus iohannes statutum pretium aureos solidos decem et octo in omni deliberatione. Et per combenientiam ego supradictus bibo guadia tibi predicto iohannes dedi, et mediatorem tibi posuit ligorium filium quondam amati; et per ipsam guadiam etc. Statuta mulcta auri solidorum constantinianorum triginta. Et taliter scribere rogavimus te petrum notarium. + Ego qui supra sico Comes et Iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXLII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1142/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success