useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXLIX
Signature: MCXLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1051
  
x
Summarium Anno XXXIII principatus Guaimarii, et XII ducatus Amalphiae et Surrenti, et X eorumdem principatus et ducatuum Gisulphi filii eius, mense Martio, IV Indictione. Coram Amato et Ioanne iudicibus, Petrus filius quondam Ioannis cognominati Fasanese, de viginti et quatuor partibus terrarum cum vineis, quae sunt apud Lucaniam, ub Oleastrum dicitur, partes septem remittit Audoaldo comiti filio quondam Adelpherii comitis, qui nomine et vice Guaimarii principis et ducis, iuxta commutationis hordinem iamdicto Petro concedit aliam terram cum vinea in eadem Lucania positam, in loco qui Ridilianum vocatur. Huius terrae haec sunt mensura et fines: ad Septemtrionem passi sexaginta et duo: ad orientem finis via et passi sexaginta et duo: ad meridiem finis terra episcopii Pesthani et passi quinquaginta et octo: ad occidentem finis terra eiusdem episcopii et passi quinquaginta. Fines autem et mensura terrae cum vinea, Oleastri sitae, haec sunt: ex superiori parte finis media serra iuxta termites fixos et passi nongenti et tres: ad orientem finis vallis, in qua aqua viba fluit, et ab ipsa valle coniungit se in aquario fontis vivi, et ab ipso fonte usque ad ipsam mediam serram se protrahit. Pro qua commutatione dat guadia et fideiussorem ponit Placidum diaconum filium quondam Sicardi. Finis textus deest.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.