Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLVI
Signature: MCLVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1051
x
+ In nomine domini trigesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfis, et duodecimo anno ducatus illius sirrenti, et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense maio, quarta Indictione. Memoratorium factum a me iohannes venerabilis abbas ex monasterii sancte sofie, que sita est intus cives Salerni, eo quod ante suprascripti idoneis homines, per combenientia vice ipsius monasterii, quam et pro vice Gemme relicta quondam guaiferii comitis, qui ipsum monasterium a nobo fundamine construxit, ad tenendum et lavorandum tradidit stefani de sianum filio quondam leoni una pecia de terra cum quertietum, et bacuum uno tenientem, quod pars iamdicti monasterii cum predicta gemma communiter abuit in eodem locum sianum per ec fines et mensuras: de ex omni parte fine ipsius monasterii et predicte gemme: a pars orientis inde sunt passi dugenti quadraginta duo: a pars meridie inde sunt passi quadraginta tres: a pars occidentis inde sunt passi ducenti quadraginta tres: a pars septemtrionis abiente usque priora fine inde sunt passi viginti octo, totum mensuratum ad iusto passu hominis. ln oc hordine illut ipsius stefani tradidit, ut dictum est, vice ipsius monasterii et pro vice predicte gemme, ut amodo et semper tota et inclita ipsa supradicta est traditio per iamdicte finis et mensuras ad suam et de suis eredibus sint potestatem tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis per rationem ibidem facere. Et per totum infra ipso quertietum et bacuum, ubi meruerit ………………. et ipsa terra laborare et cultare, sicut decet …… amodo et usque duodecim anni completi abeant ibidem perfectum castanietum factum et surtum bonum, sicut de tantos annos fuerit et locus ipse meruerit; et amodo et usque decem anni completi quante castanee inde colligere potuerint, totum ille sibi abeant et nullam sortionem inde ei tollere queramus. Ipse quertie, si abuerint, amodo et semper medietatem inde ad pars ipsius vestri monasterii et ipsius iamdicta gemma deant, et medietatem inde sivi abeant. Preter de quod amodo et semper ibidem seminaberit, deant inde nobis, vel ad pars ipsius prephati monasterii terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. Da ipsi decem anni completi in antea usque duos annos. ut amodo se compleant duodecim anni, de omnes ipse castanee, quod inde collexerint, medietatem inde deant a pars ipsius monasterii et de iamdicta iemma. Da ipsi predicti duodecim anni completi in antea, dum ille et eius eredes ipsa suprascripta traditio in iamdicto ordine tenere et lavorare voluerit, apto tempore de super et de subtus illut lavorare et cultare et, ubi meruerit, infra illut viscilii de castanee ibidem plantare, sicut meruerit, ut bonum pareat lavoratum et cultatum, sicut decet, ut proficiant et non dispereant; et annualiter temporibus suis ipse castanee rationabiliter colligere et seccare, sicut meruerit, et faciant ille et eius eredes scire pars predicti monasterii vel de iamdicta gemma, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ille et eius eredes ipse castanee secce dividant per medietatem: ipsum missum predicti monasterii et de predicta gemma tollat de omnes ipse castanee secce medietatem, et ille et suis eredibus medietatem. Et quando ipse castanee et glandi cum ipso missum dividerit, illis eum nutricare, sicut meruerit. Et de quod amodo et semper ibidem seminant, deant inde terraticum ad ipsum missum, sicut supradictum est. Et si da ipsi supradicti duodecim anni completi in antea ille et suis eredibus suprascriptam traditionem in predictum ordinem tenere et lavorare non voluerint, inclitum illut lavoratum et cultatum, qualis meruerit, remidtat ad pars prephati monasterii et de iamdicta gemma, faciendum quod voluerit. De qua per combenientia guadia mihi ipse iamdictus stefanus dedit et mediatorem mihi posuit vice predicti monasterii et pro vice nominata iemma seipsum; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus. Quod si taliter omnia, sicut superius legitur, ille et suis eredibus ad pars ipsius monasterii et de predicta gemma non adimpleverint, et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere hobligavit se ipse supradictus stefanus et suis eredibus, mihi meique successoribus, vel ad pars prephati monasterii, viginti aurei solidi constantiniani. Et hunc brebem scripsi ego petrus et notarius. + Ego amatus presbiter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1156/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success