Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLV
Signature: MCLV
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1051
x
+ In nomine domini trigesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfis, et duodecimo anno ducatus illius sirrenti, et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense maio, quarta indictione. Ego Adelferius clericus Archipresbiter et Abbas ecclesie sancti maximi, que constructa est intra hanc civitatem, qui sum unum ex illis, quibus ipsa ecclesia pertinet, ante subscriptos testes, per convenimtiam tradidi potoni molinatoris filio quondam ursi integrum molinum, quod pertinet ipsi ecclesie foris hac civitate, quod constructum est in fluvio lirino, cum molis et ferraturis, et arcaturiis eius, et cum isclis eius, et cum omnibus eius pertinentiis, qualiter ipsum molinum perfecte macenare potuerit, et qualiter illud usque nunc molitores tenuerunt, quod dictum est, cum molis bonis et ferraturiis bonis conciatis taliter illud ei tradidi, ut amodo et usque unum annum completum, ut se compleat in ultima die de suprascripto mense maio tota suprascripta traditione ille et eius heredes sue potestatis tenerent et dominarent, foveas et omnes suas utilitates iusta ratione ibi faciant, et diem et noctem ipsum molinum macinare, ut iustum fuerit, faciant. Et si, quod absit, per plenam arcaturia ipsius molini disrupta fuerit, tunc ego, vel successores mei, aut pars iamdicte ecclesie per omnes vices ipsa arcaturia conciare faciamus, ut ipsum molinum bene macinet: et ipse potus et eius heredes ibidem cum hominibus et mercenariis suis per omnes vices ibi adiubent, ut iustum fuerit, ad conciandum. Et si mole consumpte fuerint, ut ipsum molinum bene macinare non possat, per omnes vices ego et successores mei, vel pars ipsius ecclesie molas eidem per omnes vices bone, ut ipsum molinum bene macenare possat, et veteres molas exinde tollamus, faciendum ex eis quod voluerimus. Similiter et si ferraturia ipsius molini disrupta fuerit, per omnes vices pars ipsius ecclesie illas concient, ut iustum fuerit. Et quicquit molitura in ipso molino intraberit usque ipso constitutum, totum illut sibi habeant, faciendum inde quod boluerint, tantum per omnem mensem usque completum ipsum annum deant ad partem predicte ecclesie pro molitura de ipso molino quattuor modiis culmen mensuratis de bono tritico ad modium domnicum plateaticum, et ipso tritico nobis deant ad ipsum molinum, et si pro ruptura ipsius arcaturiis ipsum molinum opera perdiderit, tanto tempore quanto pro ipsa ruptura opera perdiderit per rationem pars predicte ecclesie sibi imputet de ipsa molitura; et ille et eius heredes per omnem mensem imputent sibi ex diebus quas pro ipsa ruptura opera perdiderit, ipsum molinum unam diem, et de ipsa die deant ad partem predicte ecclesie molitura per rationem, sicut dederint per unum mensem. Et cotidie, quando meruerit et voluerimus usque ipsum constitutum ille et eius heredes macenare faciant michi vel successoribus meis, seu partibus iamdicte ecclesie tantum victum, quantum sufficiat ad totam domum nostram, sine omni detinentia et absque molitura. Et per combenientiam ipse poto guadia michi dedit, dum idonei homines interessent, et fideiussorem michi posuit seipsum, et constantium filium quondam basilii. Et per ipsam guadiam ipse poto obligavit se et suos heredes adimplere michi meisque successoribus et partibus iamdicte ecclesie omnia, sicut suprascriptum est, usque iamdictum constitutum. Ad completum ipsum constitutum integra ipsa traditione iusta ratione salva cum molis et ferraturiis et casa quam facta est super ipsum molinum iusta ratione salvum totum illut remittant michi, vel meis successoribus, seu partibus iamdicte ecclesie, et liceat illos et eius heredes inde exire cum omnibus illorum causis et ire ubi voluerint; et si, sicut superius scriptum est, ipse poto et eius heredes michi meisque successoribus et partibus iamdicte ecclesie non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam per convenientiam obligavit se et suos heredes componere michi meisque successoribus et partibus iamdicte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinianos. Et taliter scripsi ego romoaldus notarius. + Ego truppoaldus notarius me subscripsi + Ego ademarius notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1155/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success