Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLVIII
Signature: MCLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1051
x
+ In nomine domini anno millesimo quinquagesimo primo ab incarnatione domini nostri ihesu christi, et tertio anno pontificatus domni nostri leonis sanctissimo pape, et quinto anno imperii domni heinrici invictissimo imperatori, mense augusto, quarta indictione11Hoc primum est Tabularii Cavensis Instrumentum ex illis quae langobardorum Salerni Principumtempore sunt, ubi vulgaris annus pro Principum annis usurpatur.. 1Hoc primum est Tabularii Cavensis Instrumentum ex illis quae langobardorum Salerni Principum tempore sunt, ubi vulgaris annus pro Principum annis usurpatur. Ego alerissi filius cuidam eroici declaro me pertinentem habere rebus, que est vinea et terra, et castanietum in locum, ubi cerbarezze dicitur, propinque ecclesia, que modo destructa est vocabulo sancti primiani; non enim longe ab alia ecclesia vocabulo sancti trifoni pertinentem mihi eadem rebus a lambertus cognatus meus filius quondam dauferii, et a sikelgaita uxore sua sorore mea per cartulam, quam scripsit trasemundus clericus et notarius, quod exinde aput me firmatam reteneor. Modo vero ipsa rebus mea congruum habeo donare iohanni filio quondam musandi et sikelgaite filio ciceri clerici, que est uxor petri clerici filii cuidam sparani; set, dum hoc intellexit tassila uxor mea, ideo valde me obsecrare cepit, ut et ipsa a parte aplicaret se in ac donatione propter quartam suam partem, quod exinde legibus est perceptura per scriptum suum morgincaphi, quod ego ei emisi alia die nostre copulationis; ego autem preces eius benigne exaudivi, et iuxta legem ei consensi. Quapropter ego qui supra alerissi, quam et ego nominata tassila, que sum uxor eius, ideo, dum nobis congruum esse videtur, bona etenim nostra voluntate ante ydoneos homines subscriptos testes et mihi predicte mulieri iuxta legem consentientem eodem vir ac mundoald meum, in cuius mundium legibus subiacere cognosco, per hanc videlicet cartulam ambo unanimiter donabimus vobis supradictorum iohanni et sikelgaite uxor ipsius petri clerici integra ipsa rebus nostra, que est vinea et terra et castanietum, quod superius declarabi ego ipse alerissi pertinentem habere in iamdicto loco, ubi cerbarezze dicitur, propter quo eadem ecclesia vocabulo sancti primiani, que modo destructa est, non enim longe ab ipsa alia ecclesia vocabulo sancti trifoni. Et quibus ipsa rebus, quod vobis donabimus hec finis habet: de una parte que est de subtus fine via puplica, ubi erga eadem via fontana commune esse videtur: de alia parte qualiter ascendit per alia via puplica: de alia parte directum descendente erga ipsa rebus iamdicti lamberti et iamdicte sikelgaite uxori sue, quod sibi reserbaverunt, sicut ibidem termini positi sunt, et qualiter vadit directum per media tornatoria, que est inter hoc quod vobis donabimus, et ipsa vinea ipsorum lamberti et sikelgaite uxori sue usque in alio termine, qui positus est erga iamdicta via puplica propinquo predicta fontana commune priora fine. Infra hec vero omnes supradicte finis, nec vobis, nec cuicumque alteri homini nullam exinde reservabimus habendum, set integra ipsa iamdicta rebus per supradictas finis, qualiter prelegitur, una cum inferius et superius, cum viis et anditis suis per ipse iamdicte vie, atque cum omnibus suis pertinentiis et cum portione nostra de iamdicta fontana comune, atque cum omnibus suis pertinentiis integrum illut vobis predictorum iohanni et sikelgaite uxor ipsius petri clerici trasactibo donabimus habendum et possidendum. Quam et donabimus vobis ipsa iamdicta cartula nostra het una alia cartula, que est scripta per simeonem clericum et notarium, et unum brebem qui est scriptum per iohannes clericum et notarium, et portionem de tota ipsa monimina exinde pertinentes et continentes ad habendum illut vobis pro defensione, sicut ic subter legitur. Unde pro confirmanda hanc supradicta nostra donatione iuxta legem suscepimus inde a te predicto iohannes, tam pro vice tua quam et pro vice ipsius sikelgaite cognate tue launegilt sexaginta et septem tari ex auro boni de moneta bona ea ratione, ut amodo et semper tam vos predictis iohannes et sikelgaita, et vestris heredibus, et illis cui per vos illud datum paruerit et illorum heredibus predicta nostra donatione, sicut superius legitur, habere et possidere debeatis, securiter exinde faciendum omnia quod volueritis, sine contradictione nostra et de nostris heredibus, et sine cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando tempore nos aut nostris heredibus vobiscum aut cum vestris heredibus, vel cum illis, cui per nos illud datum paruerit, aut cum illorum heredibus ex predicta nostra donatione velut prelegitur, per qualecumque inventa ratione causare aut contendere presumserimus, querendum illud vel exinde vobis tollere aut contrare, aut si hoc removere quesierimus, ideo ante omnia quinquaginta solidos constantinianos nos vel nostris heredibus vobis predictorum iohanni, et sikelgaita et ad vestris heredibus, et ad illis cui per vos illud datum paruerit, et ad illorum heredibus pena componere obligabimus, et in antea omni tempore exinde adversus vos per imvitis tacitis et contempti maneamus per iamdicta obligata pena. Igitur autem obligamus nos supradictis alerissi et tassilo, que sum uxor eius, iuxta legem mihi consentientem eodem vir ac mundoalt meum, et nostris obligamus heredibus vobis predictorum iohanni et sikelgaite ed ad vestris heredibus, et ad illis cui per vos illud datum paruerit, et ad illorum heredibus antistare et defendere vobis cuncta supradicta nostra donatione amodo et semper ab omnibus hominibus ab omnique partibus una cum omnibus suis remeliorationibus secundum langobardorum legem per iamdicta obligata pena. Sic tamen ut semper quando quesieritis vos exinde auctores et defensores habere, remittite aput nos predicte duobus cartule et iamdictum brebem, qui sunt inde pertinentes et continentes, tales ut ad legem illas ostendere valeamus, ad habendum illas aput nos per dies triginta ad causandum et finem faciendum cum nostris causatoribus, et sic antistemus et defensemus integrum illud vobis, sicut supra obligati sumus, et semper post ipsis diebus triginta remittamus aput vos ipse iamdicte duobus cartule et predictum brebem salbum et tales, qualem vos illos nobis dederitis per iamdicta obligata pena. Et quando volueritis per vos exinde habere autores et defensores, potestatem habeatis vos et vestris heredibus, et ille cui per vos illud datum paruerit et illorum heredibus ipsa iamdicta monimina exinde pertinentes et continentes ad legem ostendere ea cum nostris causatoribus ex ipsa nostra donatione causare atque contendere omne et definitionem cum eis exinde facere, sicuti nos inde facere deveamus; et quando volueritis per vos ipsos, illud vobis defendite et securiter possidete: hec omnia …… ego iamdicta tassila feci illut per consensu et voluntate ipsius viri ac mundoaldi mei secundum legem atque communiter cum illo quam te trasemundum clericum et notarium taliter scribere rogabimus. Actum beneventi feliciter, + Ego poto testes. + Ego rimipersus clericus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1158/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success