Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXVII
Signature: MCLXVII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1052
x
+ In nomine domini trigesimo quarto anno principatus domni nostri gisulfi, et decimo tertio ducatus eius amalfis et sirrenti, et decimo anno principatus domni gisulfi filii eius, mense februarius, quinta indictione. Memoratorium factum a me Guaiferio filio adoaldi comitis, eo quod ante presentia alferius diaconus, et archipresbiter et abbas ecclesie Sancti Maximi et ivique adesset idoneos homines per iussionem ipsius abbati tradidi adbertu filio quondam iohannis una pecia de terra cum arbustis de locum sancto cirico, ubi airola dicitur, que est ipsa pecia pertinente predicte ecclesie sancti maximi et est per finis et mensuria: A septemtrione passi sexaginta unum, Ab occidente passi triginta quinque, A meridie passi biginti septem, et revolbente in oriente, sicut ad pinzondo facit, sunt passi quinquaginta mensurati iusto passu hominis. ec vero ipsa pecia per suprascripte finis et mensuras inclitum illut ipsius hecclesie tradidi tali hordine, ud amodo et semper natos nascentes ad sua et de suis eredes sint potestate illut tenendum, et lavorandum, et pastenandum, fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ividem facerent, et unde meruerit illut cludere et clusum et salbum omni tempore illut habere, et ubi meruerit in ipsa traditione pastenent arvores et vites de vono bitineo, et illum surgant, et surtum et salbum omni tempore illis illum abere; et amodo et omni tempore bonum illum lavorent de super et de supter, sicut locus ipsum meruerit et semper in melius proficiat et non dispereant, et amodo et semper per tempore de vindemie ille et eius eredes faciant me, seu partem predicte ecclesie scire ud ividem pergamus aut dirigamus missum nostrum. et illis apto tempore illut vindemiare, et omnis vinum et poma exinde ivique ad palmentum inter nos dividamus per medietatem, nos tollamus prius medietatem et illis reliquam medietate: et ipsa sortione nostra de ipso binum illis illut salbam reponant in domum illorum ubi illum abitaverint in organeum, quod nos ad illis adsignaverimus, et salbum illut faciamus usque dum nos inde adduxerimus absque degeneratione etc: etc: Sequitur consueta formula, cum declaratione mulctae quinquaginta auri solidorum Constantini. Et oc recolimus ipsa pecia est per finis et mensuria: de una parte fine via qui discernit inter ec rebus et rebus archiepiscopii, sunt inde passi quinquaginta septem, de alia parte fine supradicte ecclesie inde passi decem et nobem; de alia parte fine similiter ipsius ecclesie, inde passi biginti sex; de alia vero parte fine poiu unde via est et coniungente in suprascripta alia bia, inde passi octuaginta quadtuor ad iusto passum homini mensuratum. quod scripsi ego petrus notarius. + Ego ademarii notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXVII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1167/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success