Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXV
Signature: MCLXV
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1052
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, et tertiodecimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense februarius, quinta indictione. Ego iohannes atrianensis filius quondam mauri per conbenientiam et voluntatem idonei omines ad tenendum et laborandum tradidit beteri, et romualdus, et iohannes qui sunt germani et filii quondam tauri de la longa una pecia de terra mea cum castaneis et arboribus aliquanti bitati, quod abeo in locum mitiliano, ubi parabisu dicitur, et est per ec finis et mensure: de tribus partibus est finis vie: a parte orientis passi octuaginta duo, et a septemtrione passi quadraginta, et a meridie abet passi triginta duo, totum mensuratum ad iusto passum omini. Integra ista pecia de terra per suprascripte fines et mensure ego ipsorum germani tradidit tali ordine, ut amodo et omni tempore, natos nascentes, ipsius germanis et de illorum heredes sint potestatis illud tenendum, fobee et omnis illorum utilitatis iusta ratione ibidem facere et ..... de illis et eius eredes semper …….. et a presentes illis tota ipsa traditione pastenare arbori et biti de bono bitineo, et ubi meruerit poma et ubi meruerit .... insitare insites vel robiole, et quodcunque frudium inde exierit amodo et usque decem anni completi, totum illud illis sibi abeant, faciendum inde quod boluerint; ab ipsi decem anni conpleti assingnare ipsis germanis vel illorum eredes michi meique eredibus integra ipsa traditione operata et surta bonum arbustum bitatum et operatum, et, unde meruerit, poma et insites et clusum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit; et iam ab ipsi decem anni in antea omni tempore ipsi germani et illorum eredes abeant ipsa traditione qualiter supra diximus, et per omnis annum unde meruerit, illis illud propaginare et pastenare arbori et biti de bono bitineo, et, unde meruerit, illis illud cludere et semper clusum et salbum illis illud abeant, ut semper proficiant et non dispereant, et ab ipsi decem anni in antea per omnis annum omni tempore faciant illis me vel meos eredes scire, ut ibi dirigamus missum nostrum, et illis abto tempore ipsa traditione bindemiare ibique ad palmentum, et omnis poma que ibi sunt vel fuerit suo tempore colligant et integra medietate omnis binum et poma que inde exierit, ad ipso missum dare cum media omnis alia frudia quod inde exierit, et reliquam medietatem inde sibi abere, faciendum per partes de sua sorte quod boluerint ipsa nostra sorte de ipso binum illis illud reponant ibique in domus illorum in ipsa rebus in organea nostra da binum quem illorum assingaberimus, et per illis ipsa organea semper siant bono conciata et studiata intus ipsa domus illorum posita, et ipso binum nostrum salbum illis illud nobis faciant, dum illud inde tulerimus absque degeneratione et ingne, et illis illud seminare per omnis annum, sicut meruerit, et quodcumque victum inde exierit, deant inde illis nobis secundum consuetudo de ipso locum, et per omnis annum deant nobis palmentaticum secundum consuetudo de ipso locum ipso missum ……. steterit, illis eum nutrire secundum illorum possibilitate; et quale tempore ab ipsi decem anni in antea suprascripta rebus illis laborare noluerint, integra ipsa traditio .... operata et surta et arbustum bitatum et operatum, et unde meruerit clusum remictant illis illud ad nostra potestate, faciendum. ……………. omnis eorum causa. Et per combenientia guadia michi ipsi germani dederunt et fideiussorem posuerunt seipsos; et per ipsam guadiam obligaberunt se et illorum eredes, ut si, sicut superius scriptum est, nobis nostrisque eredibus non adinpleberit, et suprascripta vel exinde remobere aut contradicere presumpserit, per ipsam guadiam obligaberunt se ipsi germani et illorum eredibus componere michi meique eredibus quinquaginta auri solidos constantinianos, et suprascripta adinplere, quod scripsi ego romoaldus notarius. + Ego grimoaldus me subscripsi. + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1165/charter>, accessed 2025-04-11+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success