useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXII
Signature: MCLXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1052
  
x
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense octubris, sexta indictione. Ego iohannes clericus quondam ursi presbiteri, ante subscriptos testes, pro parte domne theodore domina mea et uxor fuit domni paldulfi seniorem meum et filium bone memorie domni guaimarii qui fuit princeps et pro parte de filiis eorum, Ad laborandum tradidi de rebus illorum de locum aputmontem, quod est in locum ubi trentu dicitur, et est terra cum arbusto per finis et mensuras iusto passu mensuratas. A meridie fine via sunt inde passi duodecim: Ab oriente abet passos nonaginta unum: A septemtrione passos sedecim: Ab occidente sunt passi centum. Hec autem predicta terra cum arbusto per ipsas mensuras ad laborandum tradidimus iohannis castaldo qui dicitur galiardu de ipsum locum aput monte, pro parte de ipsa domina mea et de ipsi filii eius; et ipse iohannes conpreensit ipsa traditione cum vice de ipsa via, pro parte iohannis filio suo: Tali tinore ud ipse iohannes filio suo et eius heredes inclita ipsa tradictione cum vice de ipsa via nasci nascendo tenere et fobee et omnes illorum utilitatis ibi facere et abere iusta rationem, et annualiter apto tempore totum illud de super et de subter laborare et studiare, sicut meruerit, Ud cotidie bonum pareat laboratum et studiatum, et qualiter cotidie proficiat et non dispereat, et arbores et vites ibidem plantaret et propaginent ubi meruerit; et semper de aree et de vindemie faciant scire partem de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et de illorum heredes, Ud ibi dirigant missum suum, et de omnia que ibi seminaberint deant ibique inde terraticum ad ipsum missum, secundum consuetudinem de ipsum locum; et ipsum arbustum et poma, que ibi abuerit apto tempore faciant salbum, et rationabiliter illud vindemient, et inclita medietate de ipso vinum et de ipsa poma deant ad ipsum missum, reliquam medietatem sivi abeant. et ipsa medietas ipsorum seniori mei de ipso vinum reponant in organeum eorum ad cellarium eorum; indeque et ipsum horganeum semper ipse iohannes filius suprascripti iohannis faciant studiare et conciare bonum, et ipsum missum et hequum suum nutricent, ut iustum fuerit; et palmentaticum inde deant, sicut meruerit; et in nativitas domini et in pasca maiore salutent semper ipsi seniori et illorum heredes. et omni tempore liceat missum eorum perquirere ipsa tradictione, si non esset bona hoperata, liceat inde pignerare usque ad legem: et quale tempore ipsa tradictione tenere noluerint, liceat illis inde exire cum causa eorum mobilia, et ire ubi voluerint. Tantum prius assignent ad portem de suprascripti seniori et de illorum eredes de ipsa traditione salba et hoperata, quale meruerit. Unde in eo tinore per convenientiam guadia mihi dedit, et ipse ioannes gagliardu pro vice de ipsum filium suum et ego ipsa guadia suscepi pro parte de ipsa domina mea, et de ipsi filii eius, et fideiussore mihi posui pro eorum parte petrus germanum suum;et per ipsam guadiam obligavit seipse iohannes gagliardi et ipsum iohannes filium suum et eius heredes, ut si omnia suprascripta non adimpleverint, ad ipsi seniori mei et ad illorum eredes, et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam guadiam obligavit se ipse iohannes et suos eredes componere ad partem de ipsi seniori mei et de illorum eredes quinquaginta auri solidos constantinianos, et suprascripta adimplere. et ec omnia suprascripta feci ego qui supra iohannes clericus in presentia ipsius domine mee, et cum eius licentia. quod scripsi ego iohannes scriba. + Ego alderissi notarius me subscribsi. + Ego Iohannes notarius me subscribsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.