Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXV
Signature: MCLXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1053
x
+ Signum manus Lucae Tromarchi. + Signum manus Pancratii fratris ipsius. + Signum manus Nicolai fratris ipsius. + Signum manus Candidi filii Cleptae. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Nos suprascripti Lucas, et Pancratius, et Nicolaus, et Candidus germani fratres, qui signa venerandae crucis propria manu exaravimus, quae sequuntur praecipimus. Monasterium habemus, et locum quemdam ex paterna nostra hereditate in pertinentiis Calabriae: quod (monasterium), derelictum hisce Francorum diebus, possidemus immune et liberum, et omnino deletum et exustum, et prorsus desertum atque vastatum; sanctumque Dei templum eversum, divinoque cultu destitutum extabat. Nos autem, videntes loci vastationem, interitumque metuentes, tibi piissimo Leontio praeposito monasterii Sanctae Trinitatis Cavensis et successoribus tuis iam hinc tradimus et offerimus dictum monasterium, scilicet monasterium Apostoli Andreae, cum omnibus eius pertinentiis. Sunt autem fines huiusce sancti monasterii: ab oriente incipit a Furca fluminum, et ascendit et iungitur magnae rupi, et a rupe ascendit usque ad caput magni Atzi, et ab Atzo imminet locis iuxta positis, et vergit in magnam viam, et a via progreditur atque tendit ad vallem magnam; et a septemtrionis parte incipit a via magna, et ut pergit via usque ad aream Siceli, et ut descendit per aream et pergit ad canalem, et a canali vadit ad rivum Gannuluti, et a rivo descendit et iungitur rivo Maurubue, et ab hoc rivo vadit ad magnum tumulum Catthusae, et a Catthusa pergit iuxta collem, et iungitur magno flumini, et ut descendit fluvius usque ad fluvium qui descendit e Ceramide, et (his finibus) circumscribitur. Concedimus et offerimus tibi praedicto praeposito et tuis successoribus (omnia praedicta), ut habeatis dominium in supradictum monasterium, tamquam possessores et domini, quippe qui accepistis a nobis (praefatum) dominium, ut et tu et qui praepositi a te fuerint potestatem habeatis faciendi in eo quovis tempore quidquid divinae leges praecipiunt, et in sacra diptycha nomen nostrum referatis. Ne vero nos audeamus cuiquam vestrum ab hac die imperare, vel molestiam inferre: sin autem aliquando quaestionem instituerimus de hac monasterii concessione a nobis tibi facta, declaramus in primis proditores nos esse venerandae et vivideae crucis, et poenae nomine Fisco publico solvere teneamur nummos septem et decem, tibique praefato Leontio alios septem; et rata ac firma remaneat praesens concessio in perpetuum. Totum instrumentum rogatu nostrum intervenientium scriptum est manu Teophylacti protopapae civitatis sancti Cyrici, anno 6561, indictione VI, coram testibus qui interfuerunt. + Nicolaus praepositus Ceramidi testis subscripsi. + Theodorus Protomandrita Calabriae testis subscripsi. + Anastasius Lucae Tromarchi filius testis subscripsi. + Lucas frater ipsius testis subscripsi. + Licastus Ursini filius testis subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1175/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success