Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXXIV
Signature: MCLXXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1053
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domini nostri gisolfi gloriosi principis, mense augustus, sexta indictione. Ego iohannes clericus filius quondam ursi presbiteri pro parte domne theodore domina mea, et relicta domni paldulfi filii bone memorie domni guaimarii holim principis, et de filiis eorum, ad laborandum tradidi terram cum arbustis eorum pertinentem de locum tabellaria, ubi ad sanctu vitu dicitur finibus salerni, que est per hec finis et mensuria, iusto passu hominis mensurata: ex omni parte fine de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et ab occidente abet passi sedecim, et a meridie abet passi quinquaginta duo; ab oriente sunt passi decem et septem; A parte septemtrionis fine limite et passi quinquaginta septem. Hec autem predicta terra per suprascriptas fines et mensurias tradidi ante subscripti testes mirandi de locum aputmonte filii quondam romoaldi, pro parte de ipsa domina mea et de suprascripti filii eius, eo tinore, ut semper ipse mirandus et heius heredes ipsa tradictione teneant cum vice de via sua, et fobee et omnis illorum utilitatis ibi faciant iusta rationem; et annualiter apto tempore ipsa tradictione tota laborare et studiare faciant, sicut meruerit, ut semper bonum pareat laboratum et cultatum, et qualiter cotidie proficiat et non dispereat, et arbores et vites de bono bitinio ibidem plantent et propaginent ubi meruerit, et semper illud clusum abeant, unde meruerit, et de aree et de vindemie semper faciant scire pars de ipsa domina mea et de ipsi filii eius et de illorum heredes, ut ibi dirigat missum suum, et de omnia, que ibi fecerint de subter, deant inde terraticum ad ipsum missum ibique ad area, secundum consuetudinem de ipsum locum, et ipsum arbustum et poma que ibi abuerit, apto tempore faciant salba et illud vindemient et colligant, sicut meruerit, et omnem vinum, quem inde exierit, ibique portarent ad palmentum, et inclita medietate de ipso vinum, et de ipsa poma portent ad cellarium de ipsa domina mea, indeque de ipsi monaci, et reponant illud in organeum, quod per ipsum mirandus et per eius heredes semper fiat bonum conciatum. reliquam medietatem de ipso vinum et de ipsa poma sivi abeant; et ipsum missum et hequum suum, dum ibi steterit, nutricent, ut iustum fuerit, et palmentateca inde deant, sicut meruerit, et omni tempore liceat pars de ipsa domina mea et de suprascriptis filiis eius, et de illorum heredibus, perquidere ipsa rebus, et si non esset bona operata, liceat inde pignerare usque ad legem, et in nativitas domini, et in pasca maiore salutent ipsi seniori mei et illorum heredes, sicut meruerit, et quando ipsa tradictione tenere noluerint, liceat illis et homines eorum inde exire cum omni causa eorum mobilia, et ire ubi boluerint. Tantum ipsa tradictione salba et clusa et operata, quale meruerit, assignent ad pars de ipsi seniori mei, vel de illorum heredibus. Unde in eo tinore per convenientia guadia mihi dedit ipse mirandus pro parte de ipsa domina mea et de ipsi filii eius, et fideiussorem mihi posuit pro illorum parte petrus castaldus filius quondam iohanni castaldi, qui dictus est galiardu et per ipsam guadiam etc: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantinianorum. Quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego iohannes clericus et notarius qui et subscribsi. + Ego Alderissi notarius me subscribsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXXIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1184/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success