useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXVI
Signature: MCLXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1053
  
x
+ In nomine domini duodecimo11Potius undecimo. anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, 1Potius undecimo. mense februario, sexta indictione. Ideoque ego maria filia quondam iohanni, Clarifico me avere rebus in locum rutigini ubi nominatibum ad atrinee dicitur, quod sunt terris cum vineis et terris vacive, cum aliquante quercie pertinentes michi de iamdicto genitori meo per nostre rationis. Set ut secundum lex que in edicto capitulo continet de mulier que res sua vendere boluerit, non in absconsum, nisi in presentia iudicis seu duo aut tres parentes propinquiores suos secum avead, et sic iudicem roget, quia res mea volo vendere et nullam violentiam se pati non reclamaverit, nisi bona boluntate sua ipsa rex dixerit venumdare, set congruum michi est ipsa mea declarata rebus vindere ad grimoaldus clericus filius quondam nicolai presbyteri et abbati. Proinde convocavit erga me ursus filius quondam conteri, qui est virum et mundoalt mei, et cum illos pariter perreximus ante presentia landemarii iudici, et nobiscum adesset tres propinquiores mei parentes, et pariter cum illis ante ipsum iudicem, et nota fecimus, quia rebus mea de iamdicto loco rutigini volo vendere, bona etenim mea voluntate; set pro nulla violentia aliquit me .... esset. Quare ipsum iudicem talia audiente, licentiam michi dedit ipsa mea declarata reddere ipsius grimoaldi clerici, et ipsum virum et mundoalt meum cum ipsi parentes in ac cartula manum posuerunt, et sic michi exinde consenserunt ipsa rebus vindendi per ec finis. Da una parte, sicut ballone discernit a socia quam ividem a pars orientis retinet eredes quondam mirandi cum consortibus suis; a pars occidentis similiter, sicut ballone discernit a socia de eredes quondam iohanni qui fuit de eodem loco rutigini, et ambo ipsi balloni descendunt in vallone maiore de super parte, sicut limite et termiti discernunt inter ec rebus et vineis, quam ividem retinunt eredes ipsius iohanni, quam illut paone ad pastenandum retinet da illorum consortibus, et iunget in ipso ballone priore finis, et est ipsa rebus cum supradicti fini in lucanie partibus. Hec vero predicte rebus de iamdicto loco per suprascripte finis tota et integra illam tibi grimoaldi clerici venumdamus cum introitu et exitu et vice de viis suis, et cum omnia intra ipse finis aventibus omnibusque inde pertinentes, ad securiter et firmiter amodo et semper tu predictus grimoaldus clericus et tuos eredes illut, sicut dictum est, avendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum, que tibi tuique eredibus placuerit, absque omni contrarietate nostra, vel de nostros eredes, aut cuiqua hominibus. Unde pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra vindictione nunc a presente recepimus a te iamdictus grimoaldus clericus statutum pretium, i sunt in auro solidos triginta unum ana quattuor tari per unum quoque solidum in omni deliveratione, sicut inter nos convenimus. Finitoque vero pretio ipso, ut dictum est, aput nos ea ratione guadia tibi grimoaldi clerici una cum ipsum virum et mundoalt meum dedimus, et mediatorem tibi posuimus domnandus clericus filius quondam andree clerici, et per eadem guadiam et convenientiam obligo me ego maria, una cum ipsum virum et mundoalt meum et nostros eredes, predicta nostra vindictione tibi tuique eredibus defensandum ab omnibus hominibus, ab omnique partibus, etiam et da illis hominibus et partibus, qui pro nostris et earum vel illarum partibus qualiscumque miserint causationis: et quando volueritis exinde esse autores et defensores, per bos ipsos vice nostra licentiam et potestatem abeatis cum ista cartula, seu cum quale alia monimen et rationes inde avere potueritis, simul et cum due cartule scriptionis, que a presentis vobis remisimus, que continunt ipsa rebus michi esse pertinentes, aut cum quale alia monimen inde potueritis avere, sicut dictum est, in omnibus inde causare et finem facere, et illut vobis defensaret. Nam, quando nos nostrosque eredes inde autores et defensores avere quesieritis, nos autem nostrosque eredes illut vobis defensemus, sicut superius legitur; sic tamen, ut remittatis nobis vel ad nostros eredes ipse due cartule et sic cum ille omnia, quod supra dictum est, defensemus et abeamus ille usque ad diffinitam legem; et post finem facta remittamus tibi vel ad tuos eredes ambo ipse cartule sine macula et salve. Quod si de ec omnia quod superius legitur, tibi grimoaldi tuique eredibus non adimpleverimus, et retroare seu removere illut quesierimus, et quodcumque causationis adversus vos exinde preposuerimus per nos aut per submissam nostram, et suprascripta vobis vestrisque eredibus non adimpleverimus; Ideo per convenientiam obligo me ego maria, una cum ipsum virum et mundoal meum et nostros eredes, ad componendum tibi grimoaldi clerico vel ad tuos eredes, sive cui unc scriptum vice tua in manus paruerit, centum auri solidos constantini; et omnia suprascripta per invitis vobis adinpleamus, per iamdicta guadia et predictum mediatorem. Et taliter guido subdiaconus primicerius et notarius scribere rogavimus, qui et interfuisti. + Ego qui supra landemarius clericus et iudex. + Ego grimoaldus diaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.