useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXVII
Signature: MCLXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1053
  
x
+ In nomine domini duodecimo11 Potius undecimo. anno principatus domni gisulfi, mense februario, sexta 1 Potius undecimo. indictione. Ideoque ego maraldus filius cunteni per conbenientia et salutis anime mee offero omnes meas res, quod abeo per tota fine de lucania et cilenti, in monasterio sancti magni, quod est in mons de cilento, in eo tinore, ut si ego vel meos heredes illud voluerimus retinere, licentiam abeamus sine omni contrarietate pars ipsum monasterium et de eius rectores; tantum per annos demus ad pars ipsum monasterium in natibitas domini quattuor bracchia de ciria et unum pario de oblate in pascha domini, et quidquid fruges abere potuerimus de cuntas res nostre, sint potestate, sine omni requisitione, pars ipsum monasterium; et siamus sub dominio et iudicium de ipsum abbas de ipso monasterio, et, sicut diximus, nos et nostris heredibus ad frudiandum abeamus predictum tenere rebus, qualiter in ipsum monasterio tradite abuimus; et per combenientia recepimus per scripta alia cartula a te domno alfano abbas eiusdem monasterii uno tinore scripta, et guadiam tibi domno abbas alfanus dedimus, et fideiussorem tibi posuimus maraldus filius quondam iohannes qui de giza bocatur; et per ipsam guadiam obligo me ego maraldus et omnes meos heredibus, ut omni tempore adimpleamus per hordine, qualiter diximus, et tota ipsa res nostra in predicto monasterio fiant et nos illam cum nostris heredibus frudiemus, et predictum censum ad ipsum monasterium annualiter demus, et rationem reddamus cum nostris heredibus ad pars ipsum monasterium. Et si taliter nos et nostris heredibus non adimpleberimus et remobere vel contradicere aliquid inde voluerimus per nos vel per summissam nostras, per ipsam guadiam obligamus nos predictus maraldus et nostris heredibus componere tibi domnus alfanus abbas et ad vestros posteros et pars ipsum monasterium, et cum scriptum istum pro vice pars ipsum monasterium in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantini; et omnia que supra legitur, in predicto hordine firmiter permaneat, et taliter scribsit ego grimoaldus clericus et notarius qui interfui, actum cilentus. + Signum manus qui supra Alfanus abbas. + Signum manus ursi filii citro. + Signum manus urso filio quoddam maraldu clerici.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.