useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCLXXXVI
Signature: MCLXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1053 settembre 2
 Papa Leone IX conferma al monastero della S. Trinità intra Barensem civitatem  e all'abate Marco la chiesa di San Nicola donata dall'arcivescovo [di Canosa] Nicola.  
x
+ LEO episcopus servus servorum dei ecclesiae et monasterio sancte et individuae TRINITATIS intra barensem civitatem constructae, et per eam abbati marco nostro dilecto filio cunctisque ipsius successoribus canonice illuc intrantibus in perpetuum. Omnium iustis petitionibus gratanter annuimus, quoniam iusta et pia rogata deo semper noscuntur placita et amicabilia. Videntes igitur ecclesie tibi commisse iustitiam de sancti nicolai ecclesia quam prephatae civitatis nicolaus dictus episcopus ecclesiae iamdictae sanctae trinitatis volontaria oblatione optulit et in perpetuum confirmavit, nobis omnino placuit atque apostolica auctoritate ita in perpetuum valere nostra decretalis institutio decrevit. Et sicut a prephato nicolao prenominato episcopo predicta sancti nicolai ecclesia cum omni beneficio et hortu atque viridiario et cum transitu et exitu suo ecclesiae sancte trinitatis stabiliter atque inrevocabiliter sub anathematis pena colligata, ita ut nec ipsi, neque alicui hominum cuiuscumque conditionis, seu dignitatis, vel potestatis liceat prephatam sancti nicolai ecclesiam cum omnibus secum concessis a prelibata sancte trinitatis ecclesia vel monasterio quocunque modo seu ingenio subtrahere vel alienare, sic omnino confirmamus, decernimus, atque corroboramus. Quicunque igitur huius nostri privilegii temptaverit refragari instituto, sit sub anathematis pena donec resipiscat. Conservator vero apostolica refertus benedictione a sancta et individua trinitate perpetualiter eternam consequatur salutem.

Leo Papa. Bene valete.

Datum IIII nonas Septembris, Per manus Friderici diaconi Sancte Romane Ecclesie Bibliotecarii et Cancellarii, Vice domni Herimanni Archi-Cancellarii et Coloniensis Archiepiscopi. Anno Domini Leonis noni Papae V. Indictione VI. 1 

(Locus † Sigilli)  

 (1) Ut advertit etiam A. Di Meo, lege VII.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, p. 211-212, -, Estratto da ALIM
Mentions
  • ''Monasticon Italiae III: Puglia e Basilicata'' a cura di Giovanni Lunardi , Hubert Houben, Giovanni Spinelli. Prefazione di Cosimo Damiano Fonseca. Cesena 1986 (Monasticon Italiae. Repertorio topo-bibliografico dei monasteri italiani, 3) S. 36 Nr. 38
  • Giovanni Vitolo, Insediamenti Cavensi in Puglia. Galatina 1984 pp. 96-97.

Comment

 (aggiunte di Horst Enzensberger)
Le osservazioni di Di Meo considerano l'indictio Constantinopolitana col cambio al primo settembre in uso Puglia, ma la cancelleria pontificia sotto Leone poteva anche seguire l'indictio Romana, considerando la provenienza del papa e del suo cancelliere.
Nei documenti di Leone IX spesso manca la datazione topica; alcuni autori collocano l'emissione del documento nel periodo del sinodo di Bari, le vite del papa raccontano che dopo la sconfitta a Civitate (giugno 1053) Leone resiedeva per otto mesi a Benevento
Una precedente donazione dell'arcivescovo nel 1047 v. CDC 1078 
Nel 1086 il monastero fu offerto a Cava dal duca Ruggero Borsa, dopo il 1089 non si trova più documentazione relativa a Cava.
Editions
  • Paul Guillaume: Essai historique sur l'abbaye de Cava d'après des documents inédits, Cava dei Tirreni 1877, App. p. XIV n. 3
  • Muratori, Antiquitates Italiae VI 212 = Migne, Patrologia latina 143, p. 733 Nr. 87
abstracts
  • JL. 4301
  • Alessandro Di Meo: Annali critico-diplomatici del Regno di Napoli della mezzana età, vol. VII 345
  • Walther Holtzmann: ''Italia Pontificia IX: Samnium - Apulia - Lucania''. Berlin 1962, S. 330s. Nr. 1


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.