Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXCI
Signature: MCXCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februarius, septima indictione. Ego muscatus domini gratia abbatem ecclesie sancti angeli et sancte sofie de intus anc salernitanam cibitatem, pertinente de eredes quondam paldulfi comitis, mecum adesset adbocatorem eidem ecclesie, per combenientia ante idoneis omines ad tenendum et laborandum tradidit iaquinto fllio manni de rebus pertinente eidem ecclesie, que abet in locum caputaquis, ubi a la senareca dicitur, que est illut quod eidem iaquinti tradidit terra cum pastino et est per fines et mensuras iusto passu ominis mensurata, et ex omni parte est finis rebus eidem ecclesie: a parte meridie abet passos quadraginta; ab occidente abet passos quinquaginta sicut revolvit, a septemtrione et passi triginta duo; ab oriente et passi viginti sex. ec autem suprascripta pecia de terra per suprascripte fines et mensurias ego ipsius iaquinti tradidit tali ordine, ut amodo et semper natos nascentes ad sua et de suis heredibus sint potestatis illut tenendum, fobee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ibidem facere; simulque et potestatem abeant illis foras ipsa mensuria in rebus ipsius ecclesie ibi coniuncta pastenare vinea et poma quantum boluerit in suprascripto ordine, et casa ibi coniuncta foras ipse finis et mensuria ibidem facere, et aberet semper ille et eius eredes ibi residere et abitare; et amodo et semper per omnis annum abto tempore totum illud propaginare et pastenare poma ubi meruerit, et vinea de bono bitineo ut in completi decem anni, ut amodo se compleant, abeant illis tota ipsa tradictione nostra surta et operata vinea de bono bitineo, et ubi meruerit poma et clusa ab inde in antea omni tempore illis illud laborare bonum de super et de subter sicut meruerit, ut semper proficiant et non dispereant, et unde meruerit illis illud cludere et semper clusum et salbum illud abere, ut per omnis annum bonum paread laboratum et studiatum; et a quo binum inde exierit per omnis annum semper per tempore de vindemie faciant illis nos scire, ut ibi dirigamus missum nostrum, et illis abto tempore ipsa traditione vindemiare, ibique ad palmentum, et omnis poma que ibi fuerint, illis illam colligere suo tempore, et de omnis binum et poma, quod de tota ipsa rebus exierit, deant inde ad ipso missum da pars predicte ecclesie inclita quarta pars; relique tres sortes inde sibi abeant, ipsa sortio nostra da ipso binum illis illud portare salbum usque ad cellarium, quod pars predicte ecclesie abet in eodem loco, et mictant illas illud in organea que ei assingaberimus, et per illis organea ipsa semper siant bona conciata et studiata, et intus ipso cellario siant posita. ipso missum, dum pro ipso vino recipiendum ibi steterit, illis cum notrire secundum illorum possibilitate, et quale tempore ab ipsi decem anni in antea illis ipsa tradictione laborata et operata bona surta vinea, et ubi meruerit poma cum illud quod ibi pastenaberit foras ipsa mensuria, sicut suprascriptum est, totum bonum, surtum, sicut meruerit, remictant ad potestate mea, vel ad pars predicte ecclesie faciendum inde quod boluerit, et licead illis inde exire cum omnis illorum causa mobilia; et per combenientia ipse iaquintus guadiam mihi dedit et fideiussorem michi posuit seipsum, et apice germano suo, et per ipsam guadiam obligavit se et suos eredes, ut si sicut superius scriptum est, michi et ad pars predicte ecclesie non adimpleberint, et suprascripta vel exinde remobere aut contradicere presumserint per ipsam guadiam obligavit se ipse iaquintus et suos eredes componere et ad pars predicte ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. quod scripsi ego romoaldus notarius. + Ego grimoaldus me subscripsi. + Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXCI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1191/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success