Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCII
Signature: MCCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gloriosi principis, mense magio, prima die intrante septima indictione. Memoratorium factum a me adelferius clericus et archipresbiter qui et abbas ecclesie sancti maximi, que constructa est intra salernitanam cibitatem, qui sum unum ex illis quibus ipsa ecclesia pertinet, ante subscripti testes per combenientia tradidi una cum adbocatorem meum stefano filius quondam (deest nomen) integrum molinum pertinente ipsius ecclesie, quod edificatum est in flubio lirno, cum mole et ferraturiis eius, idest cum becte de ferrum et tribus anellis, et securicola et ranola, et cum arcaturia sua et isclis, et cum omnibus suis pertinentiis et sedimen, et cum bice de bia sua, qualiter ipsum molinum legitur macenare possat, cum usus aquarum de ipsum molinum, qualiter illud usque nunc molinatores tenuerunt. Taliter illud ei tradidi, ud amodo et usque unum annum completum, ud se complead in ultimo die de suprascripto mense, et ille het eius eredes licead tenere inclita ipsa traditio et fobee, het omnis sue utilitatis ibi facere et abere, et diu noctuque ipsum molinum custodire ille et heius eredes, et ominibus illorum, et conciare, ud legitime macenare poxsat, et si ipsa ferraturia adconciare abuerit et ego vel successores meos, aut pars predicte ecclesie illud faciant conciare et illis ibi adiubent, proud melius potuerit. Similiter et si ipsa arcaturia pro plena ruperit, pars ipsius ecclesie eam faciat conciare het mundare, et illis et ominibus eorum ibi adiubent, quantum melius potuerint, per omnes bices; et quando mole in ipso molinum necessum fuerit, nos vel pars predicte ecclesie demus ibidem mole bone, et illis ibi reponant ipse mole, qualiter meruerit, et mole beteri deant et adsignent in pars suprascripte ecclesie; et omne mulitura, que ibi tollere et abere potuerint, totum illud sibi abeant, faciendum inde quod boluerint. Tantum per omnis mense usque completum ipsum ..... ad pars predicte ecclesie isto mense magio, dua modia de granum bonum, et medium modium, et de isto mense in antea usque ipso constitutum per omnis mense ana tres modia de granum, quale per ista cibes se bendiderit. Talem granum deant in pars exdicte ecclesie plene bene culme pro ipsa molitura ad modium domnicum plateaticum de isto cibes, et si pro ruptura ipsius arcaturiis, ipsum molino opera perdiderit, vel pro gente puplica quanto tempore opera perdiderit, pro ratio pars ipsius ecclesie imputent sibi de ipso organeo per omne mense pro ratio, sicut iustum fuerit. Tantum ipse stefanus vel suos eredes per omnes bices, quando ipso molino opera perdiderit, sicut dictum est, imputet sibi inde unam diem, ut de ipsa die deant ad pars ipsius ecclesiae molitura pro ratione, sicut iustum fuerit, et cotidie quantum meruerit, et pars exdicte ecclesie boluerit, et ibi granum nostrum direxerimus pro macenandum, faciant illud macenare bonum tantum granum, quantum nobis sufficiad ad totam domum nostra, sine molitura et sine detinentia; et si redidit suo lignamen et de suo espendium ibi fecerint, licentiam abeant a completum ipsum annum, inde exire cum omnia eorum causa, et cum totum edificium de ipsum reditum, quod illis ibi fecerint, et portarent illud ubi boluerint; et inclita ipsa traditio iusta rationem salba et conciata cum mole et ferraturiis, et cum arcaturia, et casa, que facere super ipsum molinum, et cum omnis sua pertinentia salba, ud legitime ipsum molinum macenare possad, adsignent in pars ipsius ecclesie. Et per combenientia guadia michi dedit ipse stefanus et fideiuxorem michi posuit seipsum, et landolfus filius quondam godeni; et per ipsa gaudia obligavit se ipse stefanus et suos eredes adimplendum michi meisque successoribus, et partibus iamdicte ecclesie, sicut suprascriptum est, usque iamdicto constitutum; et si, sicut superius scriptum est, ipse stefanus et suos eredes non adinpleberit michi meisque sucexsoribus, et partibus ipsius ecclesie, et suprascripta vel ex eis quemquam remobere aut contradicere presumpserit, aud si arborem de ipsa traditione inciderit sine nostra licentia, et si ipso granum, quod nobis dederit, non fuerit bonum granum, quale per ista cibes se bendiderit, et non dederit illud nobis, vel ad pars predicte ecclesie ibique ad ipsa ecclesia ac domum nostra, per ipsam guadiam et combenientia obligavit se ipse stefanus et suos eredes componere michi meisque succexsoribus, et ad partibus ipsius ecclesie quinquaginta auri solidi constantiniani, et per eadem combenientia ad pignera obligavit se ipsum landolfus fideiussorem et suos eredes omnis pingnera et causa sua legitima et inlegitima usque ad legem. verumtamen oc memoramus tantum si infra ipso constitutum ipsa molina, que est ibi propinquo de monasterio sancti georgii salierit, deant inde ipse stefanus michi vel in pars predicte ecclesie per omnis mense ana tres modia de granum bonum et medium modium, et si ipsa molina, qualiter supradictum est, non salierit, deant inde in partibus predicte ecclesie ana tres modia de granum, qualiter supra legitur. Quod scripsi ego petrus notarius. + Ego alderissi notarius me subscripsi. + Ego Iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1202/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success