Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXCIII
Signature: MCXCIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe, mense februario septima indictione. Nos iohannes et gaido germani filii quondam teuderici, sicut nobis congruum est vone nostre voluntatis per anc cartulam ante subscripti testes venumdedimus adque ad semper avendum confirmamus vobis iohanni filio quondam lupeni presbiteri, et gaiderisi filio quondam iaquinti, qui sitis consobrini fratres, avitatori de locum airole actu mitilianense, tota et inclita terra cum casa nostra fabrita, quod nos abuimus intus anc salernitanam civitatem in plaio de monte ubi residunt apumontisi ominibus, qualiter conciata et edificata est; et est ipsa terra cum casa fabrita per as fines et mensurias: de subter a parte meridie fine anditu, et inde sunt pedes quindecim; a parte occidentis avet inde erga ipso muro de ipsa casa pedes decem et septem et uncie tres desuper a parte septemtrionis erga muro de ipsa casa et inde avet pedes sidecim minusuncie tres. a parte orientis fine medio muro de ipsa casa et de alia casa nostra et coniungentead ipso anditum priore fine et inde sunt pedes sidecim et uncie quadtuor, totummensuratum ad iusto pede manum omini. ec vero supradicta terra cum casa ...qualiter conciata et edificata est per ipse finis et mensuria et cum omnia intro se aventesomnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipso anditum, inclitam illam vobis nominatiiohanni et gaiderisi venumdedimus ad securiter et firmiter amodo et semper vos nominatiiohanni et gaiderisi et vestris eredibus illam abendum, dominandum et omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus, aut cuiqua hominibuscontrarietate vel requisitione. Unde pro confirmandam et staviliscendam anc nostra venditione nunc a presentis recepimus nos a vos nominati iohanni et gaiderisi auri tarivoni sedecim, sicut inter nobis combenit in omnis deliveratione, de qua nos supradictusiohannes et gaido per vona convenientia guadiam vobis supradicti iohanni et gaiderisidedimus et mediatorem vobis posuimus iohannes filius quondam ursi et nos ipsis. et pereadem guadiam obligavimus nos et nostris eredibus amodo et semper defensemus vobisvestrisque eredibus tota et inclita suprascripta terra cum casa per suprascriptas fines etmensuras, qualiter superius legitur, cum vice de ipso anditum da pars de uxoribus nostreet da riganda genitrice nostra, relicta suprascripti teuderici, filia quondam iohanni, et daomnis omines omnique partibus, et quando per vos ipsis de suprascripta nostra vindictionevolueritis inde esset auctoris et defensoris, potestatem aveatis omnimodis exinde causareet finem facere, qualiter volueritis, cum ista carta et cum omnibus muniminibus etrationibus, quas inde avere potueritis; et si, sicut superius legitur, nos et nostris eredibusillut vobis vestrisque eredibus non defensaverimus, et aliquit vel exinde removere autcontradicere presumserimus per qualecumque ratione, per vona convenientia, et per suprascriptamguadiam componere obligavimus nos supradicto iohannes et gaido et nostriseredibus vobis nominati iohanni et gaiderissi et ad vestris eredibus quinquaginta haurisolidos constantinos; et omnia, sicut superius legitur, vobis adimpleamus. et taliter scribererogavimus te truppoaldus notarius, actum salerno.+ Ego iohannes notarius me subscripsi.+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCXCIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1193/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success