useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXCVII
Signature: MCXCVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense aprilis, septima Indictione. Nos mulieri nomine rogata filia quondam iohanni maranci, relicta quondam gutti filii leonis atrianensis; et mucza filia quondam sergii, qui dictus fuit ieiuno, relicta quondam leonis filii suprascripti gutti, et rogate et grusa, et marenda, que sumus sorores, et filia suprascripti gutti et rogate; et mulier nomine iemma filia ipsorum gutti, et rogate; que sum uxor sergii atrianensis fllius quondam petri, qui dicitur da la scura, mecum predicta iemma esse ipse sergi biro meus ante subscripti testes, coniuncte sumus cum mulier nomine teudenanda filia suprascripti iohanni maranci, relicta quondam mauri filii leoni de gutto, et cum iohannes filii suprascripti mauri et theudenandi ad comprehendendum inter nos sortis de terra cum castanietum, quod comune abemus in loco mitiliano, ubi castaniola dicitur; quod ipsi theudenanda et iohannes mater et filia diviserunt; et fecerunt inde due sortis: Una sorte fecerunt esse in parte orientis, et alia in parte occidentis. Ipsam sortem da parte orientis fecerunt per fines et mensuras: A parte orientis passi sexaginta quattuor: A parte meridie passi biginti duo; A parte occidentis fine alia sors, inde sunt passi quinquaginta duo. A parte septemtrionis passi quaddraginta. Ipsam sortem da parte occidentis fecerunt per finis et mensuras: A parte orientis fine ipsa primam sortem. A parte meridie passi triginta duo, A parte occidentis fine rebus monasterii sancte trinitatis, qui ibi in eodem loco mitiliano constructum est, quod in eodem monasterio offertum fuit per ursum monacho filio quondam leoni, inde sunt passi quinquaginta quattuor. A parte septemtrionis similiter fine ipsius monasterii, et passi triginta sex. Ab ipsa parte orientis fine ipsam primam sortem, inde sunt passi quinquaginta duo, toto mensurati iusto passu hominis. De iamdictis vero duobus sortionibus de suprascriptis rebus prius inde comprehensimus nos ante subscripte mulieres nomine rogata et mucza, et marenda, et ego predicta iemma et grusa ipsam sortem da ipsa parte occidentis, que coniuncta est cum ipsa rebus ipsius monasterii, qualiter superius illam fecerunt esse secundam sortem cum omnibus que intra ipsam sortem sunt, cunctisque eius pertinentiis, et cum bice de bia sua, ad faciendum de ea nos suprascripte rogate, et mucza, et grusa, et marenda, et iemma, et nostris heredibus, et cui per nos datum paruerit, omnia quod voluerimus, absque omni contrarietate ipsorum theudenande, et iohanni et de illorum heredibus. Et ipsa theudenande et iohannes comprehenserunt ipsam sortem da ipsa parte orientis, qualiter superius illis eam fecerunt esse primam sortem, cum omnibus que inter ipsam sortem sunt, cunctisque eius pertinentiis, et cum bice de via sua, ad faciendum de ea illis et illorum heredibus omnia quod voluerint, absque omni nostra nostrorumque heredibus contrarietate. Et per combenientia ipsi theudenanda et iohannes mater et filia, secundum legem et romanorum consuetudo, guadiam nobis suprascripte rogate, et mucza, et grusa, et marenda, et gemma dederunt mecum predicta iemma esset ipse sergio biro meus; et mediatore nobis posuerunt leonem atrianensem filium quondam ligori. Et per ipsam guadiam ipsi theudenanda et iohannes et illorum heredibus obligavit se et illorum heredes semper permanendum nobiscum et cum nostris heredibus in suprascripta divisionem, quemammodum superius legitur. Et si taliter in suprascripta divisionem illis et illorum heredibus nobiscum et cum nostris heredibus omni tempore firmiter non permanserint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumserint, per ipsa guadia componere obligavit se ipsi theudenanda, et iohannes, et illorum heredibus nobis suprascripta rogata, et mucza, et grusa, et marenda, et iemma, et nostris heredibus quinquaginta auri solidos constantinos; et in suprascripta divisione, quemammodum superius legitur, illis et illorum heredibus omni tempore nobiscum et cum nostris heredibus firmiter permanerent. quod scripsi ego petrus notarius. + Ego grimoaldus me subscripsi. + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.