Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCV
Signature: MCCV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iulius, septima indictione. Memoratorium factum a me grimoaldus sacerdos et filius quondam grimoaldi, eo quod ante subscripti idoneos homines per convenientia ad tenendum, et regendum, et officiandum tradiderunt mihi desideus et iohannes, qui sunt germani et comites palatii filii quondam iaquinti, qui fuit comes palatii, pro parte illorum et pro parte de infantulu nomine alferius filius quondam landoni comitis thium eorum, et pro parte landoni filii quondam desidei comitis, inclita ecclesia illorum pertinentem bocabolum sancte dei genitricis semperque virginis marie et sancti nicolai, que sita est propinquo flubio siler in rebus illorum, ubi mercatellu dicitur. Ideo inclita ipsa ecclesia cum porticu, et casa et redita, que ibi sunt, et cum omnia causa pertinente ipsius ecclesie, et cum animalia sua, et cum paraturia, et codices mihi qui supra grimoaldi sacerdoti tradiderunt, sicut dictum est, et est ipsa causa ipsius ecclesie nominatibu; idest liver comite anni circulu et manuale unum, orationale unum, antifanarium de nocte et alium de die, homelia maiore una et alia minore, gestarium de circulum annum quod est in duo bolumina, psalteria duo, unum monachile cum cantu et in mora, calice et patena de argentum et alia de stagnum cum patena, turibulum de argentum, curtine due, planete tres, una de castanea et alia de linu, et alia de furgola, horale unum de seta cum lecte et alium orale de linu tres cum lecte; pannilli afrecazzani serici quadtuor et gifati dui, cum lecte manule dui de siricu, et una sendone cum serico et aurum, et alia sindone de linum undecim, altare andantele unum, squilla una, mappe tres, bacce maiori nobem, et betelli de oc anno nobem, et genci maiori quadtuor, et unum gencu, et una genca de duobus anni, bobi domiti maiori duo cum paraturia sua; iumente maiori nobem et una domita, pullitru unum de duobus anni. Hec autem supradicta ecclesia cum tota ipsa causa mobilia et ipse animalie et omnibus pertinentiis ipsius ecclesie, et cum rebus stabile pertinente suprascripte ecclesie, mihi suprascripti grimoaldi sacerdoti tradiderunt ipsi germani, sicut diximus, ad tenendum et gubernandum, et fobee, et omnis nostre utilitatis ibi faciamus iusta ratione ego et hominibus meis diebus vite mee, et liceat me ordinare ipsa rebus, et mittamus ibidem homines ad abitandum et laborandum, qualiter boluerimus, ut iustum fuerit, et annualiter apto tempore faciant laborare et operare ipsa rebus sicut meruerit, et omni tempore habeamus in ipsa ecclesia mecum unum presbiterum ad officiandum, et die noctuque officiemus et officiare faciamus in ipsa ecclesia, sicut meruerit ecclesia foris civitatem; et omnis offerta, et botatione, et sepultura, et pesa que in ipsa ecclesia intraberint, totum illud nobis abeamus, faciendum quod boluero. Tantum, si animalia viva vel talem causam intraverit in ipsa ecclesia, que ad ornamentum meruerit de ipsius ecclesie, faciamus illud salbum cum ipsum alium mobile ad opus ipsius ecclesie. Tantum per omnis annum pro censum de ipsa ecclesia portemus, vel dirigamus ipsorum germani ad domus illorum in nativitas domini, et in resurrectio domini ana tribus paria de oblate, et ana tres cerea de gubiti, et omnis victum et vinum de ipsa rebus predicte ecclesie habere potuerimus, et poma totum illud nobis abeamus dum vivus fuero, de animalibus qui aput nos fuerit nate, tollamus inde ad nostram proprietatem inclitam tertiam partem, relique due partes gubernemus ad opus suprascripte ecclesie; bobi pro laborandum, quando necessum fuerit, tollamus de commune de ipsa animalia, et caballum pro caballicandum pastori, qui curam abunt de ipsa animalia de commune salbemus et vestamus et calciemus: Casum de ipse bacce abeamus nos faciendum quod boluero, et quando necessum fuerit coperire ipsa ecclesia, et ipsum porticum, et ipsa casa, nos faciamus coperire illud, sicut meruerit. A die obitus meum assignemus ad illis vel ad eorum heredibus inclita ipsa ecclesia coperta et clusa cum ipsa casa, sicut meruerit, et cum ipsum porticum, et cum tota supradicta causa stabile et mobile ipsius ecclesie salbum et operatum, quale meruerit. Ego qui supra grimoaldus sacerdoti et hominibus meis licentiam habeamus inde escotere causa nostra propria, que ibi abuerimus de animalibus, qui aput me nati fuerint, tollamus et habeamus nobis inclitam tertiam partem de pullitri et de genci masculi, faciendum inde quod boluerimus, femine vero gubernemus ad opus suprascripte ecclesie. Unde in eo tinore per convenientia guadiam mihi dederunt ipsi germani desideus et iohannes pro parte illorum, et pro parte de ipsi consortis sui, et fideiussorem mihi posuerunt leo filius quondam maghenolfi, pro sua et illorum parte; et per ipsam guadiam obligaberunt se ipsi germani et illorum heredes defensandum mihi inclita ipsa traditione cum bice de vie sue, da omnis homines in suprascripto tinorre. Et si taliter illud nobis non defensaverint, et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia obligaberunt seipsi germani et illorum heredes componere mihi et cui hoc scriptum in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, et, sicut superius legitur, adimplere. Quod scripsi ego iohannes notarius. + Ego iohannes clericus et notarius. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis MCCV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc1205/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success