useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCCIV
Signature: MCCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense iunius, septima indictione. Ego todari grecus filius quondam stefani greci Clarefacio, quoniam mihi est pertinente habere terram cum casa lignea terranea foras ista civitate illa parte aqua de bosanola, que est per has fines et mensuras, iusto pede manu hominis mensurata. A parte orientis fine via, et pedes viginti septem. A parte septemtrionis fine leoni sicellense, et pedes quatuordecim: Ab occidente fine strectola, et pedes alii viginti septem. A meridie fine via, et pedes alii quadtuordecim. Hec autem suprascripta terra cum casa per iamdictas fines et mensuras congruum est michi illam venundare constantini, qui fuit de sicilia et filii quondam leoni. Interea, sicut michi nominatus todari congruum est, bona mea boluntate per anc cartulam ante subscriptos idoneos homines vendo adque ad semper abendum confirmo tivi iamdicto constantini inclita suprascripta terra cum casa, qualiter conciata et edificata est, cum omnia intro ipsam venditionem habentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de ipse vie, ea ratione, ut amodo et semper in tua et de tuis heredibus esset potestate illut tenendum, et faciendum de ea quicquit volueritis. Et propter confirmationem uius mee venditionis, suscepi a te exdictus constantinus ienitorem meum auri tari boni viginti quadtuor, sicut inter nos convenit in omni deliberatione. Ea ratione per convenientia ego iamdictus todari guadiam tibi iamdicti constantini dedit, et fideiussorem tivi posuit constantinus atrianensis, qui clamatur ioncatella et filium quondam ioannaci; et per ipsam guadiam obligo me et meos heredes semper defendere tivi tuisque heredibus inclita suprascripta mea venditione, qualiter prelegitur cum vice de ipse vie ab omnibus hominibus et partibus. Et quando tu iamdictus constantinus et tui heredes de suprascripta mea venditione autores et defensores esse bolueritis, vice nostra licentiam et potestatem habeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis cum ista cartula, et cum quale alia monimen et ratione exinde abueritis et ostendere bolueritis. Nam, quando me et meos heredes, tu et tui heredes de suprascripta mea venditione autores et defensores habere quesieritis, Ego autem et meos heredes illut vobis defensemus da omnes homines, sicut supra legrtur; et si, sicut superius scriptum est, ego et meos heredes, tivi tuisque heredibus non defensaverimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserimus, per convenientia, per ipsam guadiam, obligo me iamdicto todari et mei heredes componere tivi iamdicto constantino et ad tui heredes, seu cui carta ista pro nostra parte in manum paruerit, triginta auri solidos constantinianos. et, sicut superius scriptum est., adimplere, et questio et causatio nostra et de nostris heredibus adversus nos et de nostris heredibus sit exinde tacita et vacua. Et taliter Te iohannes notarius scribere rogavi. + Ego landolfus notarius me subscripsi. + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.