useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis MCXCIV
Signature: MCXCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1054
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense februario, septima indictione. Declaro ego Amatus, divina misericordia sancte pestane sedis pontifex, quoniam theodora, vestem sancte dei genitricis et virgnis marie induta, que est filia domni gregorii romanorum ducis et consulis, et fuerat uxor paldulfi filii serenissime recordationis domni guaimarii principis: In rebus suis propriis in finibus lucanie, ubi proprie subarci dicitur, a novo fundamine ecclesiam construxit in onore sancti apostoli et evangeliste mathei quam ego dedicavi. Nunc autem venit at nos ipsa theodora querens securitatem recipere de eadem ecclesia et de rebus ipsius ecclesie, sicut inferius declaramus, qualiter amodo et semper secura et livera a parte nostri episcopii maneret et illa cum boluntate mundoalt suorum cum qua omnia que in hac cartula scripta et scrivenda sunt feci, daret libras argenti quinque. Tunc cepimus inde havere colloquium cum madelmo notario nostro atvocatore et cum radecisio clerico nostro ministeriale et cum aliis nostris clericis honoratis. Inito consilio nobis omnibus complacuit talia facere. Set ud pleniter et firmiter hec perficere valeremus Hec omnia per memetipsum supradictum domno principi nuntiavi, ut per eius licentiam hanc faceremus convenientiam. Ipse namque piissimus princeps, dum per suam exquisitionem agnovisset, quod vonum ad partem nostri episcopii eveniret, solutionem nobis dedit talia faciendi et de suis presentiis inter medium nostrum essendum direxit Iohannem iudicem suum fidelem et nos utrisque partibus observantes, que in lege langovardorum de convenientia continentur, et per partes convocavimus idoneos homines, ut quod faceremus, firmum et stabile permaneret. Sic itaque perhactis ego iamdictus Amatus, domini gratia pontifex, ante presentia ipsius iudicis et subscriptorum testium recepimus a te iamdicta Theodora, una tecum adessent mundoalt tua, ipsas quinque libras argenti pro utilitate ipsius nostri episcopii et per convenientiam dum una mecum esset ipse advocatus et ipse radicisius clericus, per hunc scriptum confirmamus tivi iamdicte Theodore, dum una tecum adessent ipse mundoalt tue, Inclitam iamdictam ecclesiam cum omnibus rebus stavilibus et movilibus, quantum ivi modo est, aut in antea havere videvitur, Sive per vos, seu per heredes tuos, sive per alios homines, aut per qualecumque modum in ipsa ecclesia offertum aut donatum aut concessum fuerit, aud qualemcumque oblationem abbati vel custodis, qui in ipsa ecclesia per te, aut per tuos heredes ordinati fuerint simul cum ipsa ecclesia, tibi tuisque heredibus confirmamus atque liveram concedimus, ut omni tempore a parte nostri episcopii secura et livera maneat et semper sint in potestate tua et heredum tuorum presbiteri vel clerici seu monachi, qui in ipsa ecclesia per te aut per tuos heredes ordinati fuerint. Et potestatem haveant in ipsa ecclesia missas cantare et divinum officium celebrare qualiter melius potuerint et vobis placuerit, absque omni nostra et successorum nostrorum et partis ipsius nostri episcopii aliqua contrarietate aut molestationem, simulque concedimus in eadem vestram ecclesiam, ut liceat abbatem, presbiteros, clericos seu monachos per te aud per tuos heredes in ipsa ecclesia ordinatos letanias excutere ab ipsa ecclesia et ubicunque voluerint in aliam ecclesiam asportare et alias letanias recipere et ex oblatione que in ipsa ecclesia oblata fuerit, facere quod voluerint: et potestatem haveant per vicos et vicinantes infirmos visitare, cruces de cera ponere, aquam benedicere et sanctificatam aquam aspergere, et mortuos undecumque atductos recipere et in circuitu ipsius ecclesie sepelire, et cereum in die sancti sabbati et fontem benedicere, et in eodem fontem secundum canonum precepta baptitiare, et in cena domini que est quinta feria, ego et successores mei demus custodibus ipsius ecclesie sine aliqua datione chrisma et sanctum oleum et firmata. et neque ego predictus Amatus, domini gratia pontifex, neque successores mei, neque pars nostri episcopii aliquam angariam aut servitium vel censum aud quamcumque dationem presbiteris seu clericis aut monachis, qui per vos aut per vestros heredes in ipsa ecclesia fuerint ordinati inponamus, set sicut iam supra diximus, omni tempore per omnia et in omnibus securos et liveros permaneant a parte ipsius nostri episcopatus; et quotiescumque ipsa ecclesia contaminavitur, ego et successores mei sine aliqua datione custodibus ipsius ecclesie demus aquam sanctificatam propter ipsius ecclesie vel altaris reconciliationem: et si qualicumque modo reliquie ipsius ecclesie sublate fuerint, ego et successores mei reedificemus eam sine aliqua datione; et qualiscumque causa movilis aud stavilis per te aut per tuos heredes aut per quamlivet aliam personam quocumque modo data aut offerta fuerit, semper securiter et firmiter sit in potestate ipsius ecclesie. et potestatem haveatis tu et tui heredes seu custodes in ipsa ecclesia per te, aud per tuos heredes ordinati fuerint, inde facere quod volueritis, et nec ego nec successores mei, neque pars ipsius nostri episcopii haveamus potestatem aliquo tempore per qualecumque modum vel rationem aliquit ex ipsa ecclesia tollere aut contrare seu minuare, aut ipsam ecclesiam vel hereditatem pertinentem ipsius aecclesie ad nostram potestatem retinere aut in beneficium dare aut in qualivet partem alienare vel qualicumque ratione ipsam ecclesiam, aut presbiteros vel clericos qui per vos in ipsa ecclesia ordinati fuerint excommunicare vel inde substraere; set semper ipsa ecclesia presbiteri seu monachi per vos ividem ordinati aut per vestros heredes cum omnibus rebus stavilibus et movilibus, sicut diximus, omni tempore tue et tuorum heredum sint potestati omnia exinde faciendum et peragendum qualiter tivi tuique heredibus placuerit, absque omni nostra nostrorumque successorum, absque ipsius partis nostri episcopii aliqua contrarietate vel requisitione. Et per convenientiam obligo me ego Amatus dei misericordia pontifex et meos successores et partem ipsius nostri episcopii tivi theodore, dum una tecum adessent ipse mundoalt tue, semper defendere integra suprascriptam ecclesiam cum omnibus rebus suis stavilibus et movilibus, quemammodum supra legitur, ab omnibus hominibus et partibus; et per convenientiam guadiam ego Amatus domini gratia pontifex, dum una mecum adesset madelmus noster advocatus, Tivi theodore dum una tecum adesset ipse mundoalt radecisium clericum guadiam dare feci, et fideiussorem tivi ponere landemarium clericum filium quondam landolfi qui postmodum monachus fuit, et per ipsam guadiam obligo me et meos successores et partem ipsius nostri episcopii ut, si sicut superius scriptum est, ego et successores mei et pars ipsius nostri episcopii tivi tuisque heredibus non adimpleverimus et super suprascripta vel ex eis quicquam removere aud contradicere presumpserimus, componere tivi theodore et ad tuos heredes mille auri solidos constantinos. et taliter te ursum subdiaconum et notarium qui interfuisti, scrivere precepi. + Ego qui supra amatus episcopus. + Ego qui supra iohannes iudex. + Ego qui supra madelmus advocator me subscripsi. + Ego Iohannes subdiaconus et notarius. + Ego nicolaus diaconus et notarius. + Ego qui supra radecisius clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.007, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.